Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (46) of 760 > >|
38446ARIST. DE GEN. ET CORR. Quamobrem & humidum molle non eſt, ſed molle ſub hu-
mido:
& durũ ſub ſicco collocatur. Durũ ſiquidẽ eſt, quod
cõcretum, ſeu congelatũ eſt.
Quod autẽ eſt cõcretũ, ſiccum
eſt.
Porrò ſiccũ, & humidũ, multis dicuntur modis: nam &
humidũ, &
madens, ſicco aduerſantur: & rurſus ſiccũ, &
concretũ, humido.
Hæc autẽ omnia ad humidũ, & ſiccum,
quæ prima dicta ſunt, attinẽt.
Nã cùm madenti ſiccũ aduer-
ſetur, &
madens ſit quod ſuperficietenus extr ariã admiſit
humiditatẽ, &
humectũ quod introrſus, ſiccũ autẽ id, quod
hac uacat:
madens ſub humido, & ei oppoſitum ſiccum,
ſub primo ſicco fore constat.
Rurſum humidũ, & cõcretũ,
eodẽ modo.
Humidũ enim eſt, quod in penitiore parte pro-
priã habet humiditatẽ.
Cõcretum uerò, quod hac priuatum
eſt.
Et proinde ex hiſce, alterum humidi, alterum ſicci erit.
Constat igitur cæteras omneis differentias ad quatuor pri-
mas, &
has nõ amplius in pauciores reduci: neq; enim cali-
dum, id eſt, quod humidum, aut quod ſiccum eſt:
neq; humi-
dum, quod calidum, aut quod frigidũ eſt, neq;
frigidum &
ſiccum ſubalterna ſunt, neq;
ſub calido & humido ſtruun-
tur.
Quare quatuor eſſe has neceſſe eſt.
Quòd quatuor ſint elementa oftenſio: & de ſex eorum pro
prietatibus.
CAP. III.
CVm autem elementa ſint quatuor, & eorum quæ ſunt
11Hîc Ārifto. de
elementorũ nu
mero, eorumq́;
proprietatibus
detetminat.
quatuor ſex ſint copulæ, contraria autem ſimul copu
lari non poßint (calidum enim &
frigidum, et rurſum ſic-
cum &
humidũ idem eſſe, eſt impoßibile) cõstat quòd ele-
mentorũ copulæ quatuor erunt:
nempe calidum, & ſiccum:
calidum, & humidũ: rurſum frigidum, & ſiccũ: frigidum,
et humidũ:
atq; bæc corpora ea quæ ſimplicia uidẽtur eſſe,
ignem inquam, aërem, aquam, &
terrã, ſecundum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index