Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
371
371
372
372
373
373
374
374
375
375
376
376
377
377
378
378
379
379
380
380
< >
page |< < of 491 > >|
1pro quo non eſt noua difficultas; nam eſt prorſus eadem ratio, niſi
quod primò debet priùs imprimi motus rectus omnibus partibus erecto
cylindro tùm vbi ſeparatur à manu circulariis.
Secundò centrum poteſt
accedere propiùs ad ſummam extremitatem vel ad imam.
Tertiò, aſcendit
eò altiùs cylindrus, quò centrum motus orbis accedit propiùs ad ſum­
mam extremitatem.
Quartò, poteſt extremitas ima impelli duobus mo­
dis:
primò ſi retrò agitur, ſecundò ſi antè; ſed quia hæc omnia perti­
nent ad diuerſos oblongæ haſtæ motus iucundaque militaris illius exer­
citationis phœnomena, quorum omnium rationem in ſingulari Theo­
remate afferemus; eò totam rem iſtam remittimus.
Theorema 14.
Quando globus, ſeu rota voluitur in ſuperficie curua immobili, omnes eius
partes mouentur motu mixto ex duobus circularibus, ſcilicet ex motu circula­
ri centri, & circulari orbis, eſt enim motus centri circularis ſi voluatur
globus in orbe, hoc eſt in ſuperficie curua;
porrò hæc ſuperficies vel eſt
conuexa, vel concaua, vel eſt circuli maioris, vel minoris;
itemque ſi con­
caua vel eſt circuli æqualis, vel maioris, vel minoris; igitur ſunt 6. nouæ
combinationes, quæ ſi ducantur in 27. habebis 162. ſed quia, ſi eſt con­
caua minoris, vel æqualis, non poteſt globus in ea rotari.
Hinc ſunt tan­
tùm 4. legitimæ combinationes nouæ, quæ ſi ducantur in 27, habebis
108; ſed iam ſeorſim rem iſtam conſideremus.
Theorema 15.
Explicari poſſunt omnia phœnomena rotæ, quæ circa æqualem rotam immo­
bilem it a rotatur, vt arcus mobilis, & immobilis decurſi ſint æquales.
Sit rota
immobilis centro L, radio AB; ſit alia centro C æqualis priori, quæ ita
moueatur, vt ſinguli arcus BE reſpondeant ſingulis arcubus BT, & pun­
ctum E tangat in T, D in X, F in D.
Primò centrum mouetur motu cir­
culari, deſcribitque circulum radio AC, ſcilicet duplum circuli immobi­
lis ABX.
Secundò motus centri eſt duplò maior motu orbis, id eſt eo
tempore, quo in ſuperficie conuexa decurſus eſt arcus BT, centrum C
confecit arcum CV duplum; cuius phœnomeni ratio clara eſt, quia ſci­
licet centrum C diſtat ſemper ab A toto radio AC duplo AB.
Tertiò poteſt deſcribi linea, quam punctum B ſuo fluxu deſcribit;
ducatur ſemicirculus CVT; diuidatur in 12. partes æquales ductis radiis
AC, AL, AV &c.qui ſecant circulum ABX in punctis YZ δγ &c.
tùm
ex punctis, quæ terminant ductos radios in ſemicirculo CVT deſcri­
bantur circuli radio CB; haud dubiè tangent hi circuli circulum ABX
in punctis YZ δγ &c.
denique accipiatur arcus YG æqualis YB, tùm
ZH æqualis ZB, tùm δ I æqualis δ B, atque ita deinceps, & per puncta
BGHIK. &c.
ducantur curua BGLMOQS, atque idem fiat ſini­
ſtrorſum, & habebitur linea, quam ſuo fluxu deſcribit punctum B;
quod
breuiter demonſtratur, quia quando centrum C eſt in L, decurrit arcum
CL ſubduplum CV;
igitur tangit in δ; igitur decurrit B δ ſubduplum
BT;
igitur circa centrum C motu orbis conuerſus eſt arcus ſubduplus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index