Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
391
392
393
394
395
396 637
397 638
398 639
399 640
400
401
402 643
403 644
404 645
405 646
406 647
407 648
408 649
409 650
410 651
411 652
412 653
413 654
414 655
415 656
416 657
417 658
418 659
419 660
420 661
< >
page |< < (628) of 568 > >|
384628CHRIST. HUGENII ASSERTIO veniri; cum contra, ex hypotheſi mea, cælum ipſum ſit quod
trans aperturas eas conſpicitur.
Ego vero quæram ex Fabrio,
qui fiat ut cælum omne, cum vel interdiu vel noctu aſpici-
tur, non planè tenebroſum nigerrimumque appareat.
Fate-
ri cogetur in cauſſa eſſe vapores illos ſive atmoſphæram Ter-
ræ circumfuſam, quæ interdiu quidem à Sole, noctu verò à
Luna aut ſtellis illuſtretur.
Atque adeo ſi vapores ii auferan-
tur, planè nigrum appariturum eſſe cælum, æquè ac ſpatia
illa, Saturni anſis incluſa.
Atqui tota atmoſphæræ illuſtratæ
craſſitudo tam inter nosac Saturnum, quam inter nos nigrum-
que cæli convexum interjecta eſt;
ergo illius interpoſitu æque
multum de Saturniarum macularum nigredine, atque de illa
quæ cælum obtinet decedere neceſſe eſt;
ac proinde eæ ma-
culæ nihilo obſcuriores reliquo æthere apparere poſſunt.
Quod ſi igitur nihilominus hoc ſibi videri pertendant, fa-
teantur oportet viſus quadam fallacia id contingere, vicino
forſitan ſplendore Saturni, anſarumque ſuarum, paulo ob-
ſcuriora ſpatia illa reddente, quam abſque eo apparitura eſ-
ſent.
Quanquam mihi nunquam id evenit: quinimo ejus con-
trarium quodammodo fieri animadverti.
Dum enim anſæ
exigua tantum adhuc rima paterent, veluti circa 26.
Nov.
1656, contigiſſe nullus dubito, nondum nigræ lacunæ diſtin-
cte cerni poterant, ſed tantum tenuiori luce, illa brachiorum
pars, quæ diſco Saturni proxima erat, perfuſa videbatur.
Qua
eadem ratione &
faſcia in Saturno, de qua ſuprà, paulò tan-
tum obſcurior reliquo ejus diſco cernitur, quia nempe licèt
revera nigra ſatis vel etiam nigerrima ſit, eſt tamen tenuiſſi-
ma, unde &
latior ſimul juſto & dilutior ſpectatur.
Atque hinc apparet, fruſtra etiam adverſus hypotheſin
meam objici, quod per eam nunquam Saturnus rotundus ſi-
ne brachiis videri poſſit;
quia nempe exiguam ſaltem lucem
in extrema annuli ora reliquiſſe videbar, qua futurum ſit ut
non penitus viſum effugiat annulus, quanquam à latere inſpe-
ctus nec brachia proinde in totum aboleantur.
Nunc enim
ſciant nihil obſtare quo minus omnem lucem margini annula-
ri adimam, neque hoc abſurdum in rerum natura ſtatui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index