Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica
page |< < (272) of 434 > >|
384272MACHINARUM ris lentium hyperbolicis ellipticiſve, ut Carteſius, ſive ſpe-
culis cavis, ut Neutonus, ſive alia quavis ratione id aggreſſi
ſint, huc omnia redibant ut brevioribus teleſcopiis, ac mi-
nori molimine uſurpandis, multum amplificarentur res viſæ.
Nam neque accurata illa ac ſcrupuloſa ſuperficierum forma-
tio devitari poterat, neque etiam lentium ſpeculorumve
magnitudo.
quoniam obſcuritate nimia, quicquid machinati
fuerimus, inutile reddi neceſſe eſt, niſi pro ratione perce-
pti augmenti creſcant aperturæ quibus primum lux ſubintrat.

Nos vero longitudines quidem non imminuimus, ſed ne obeſ-
ſent effecimus, quod fere eodem redit.
Si quis vero jam requirat quouſque & quo operæ pretio
extendi porro teleſcopia poſſe exiſtimem, &
num productis
longe ultra modum eorum quæ paulo ante diximus, ſpe-
randum ſit adhuc decuplo propius ad lunam cæteraque
aſtra nos acceſſuros, quam quo triginta pedes habentibus pro-
ceſſimus;
quibus tanti itineris partes centum quadraginta
novem, una duntaxat reliqua, confectæ ſunt:
reſpondebo
me certos quidem arti terminos præfinire non poſſe;
huc ta-
men, quo dixi, nec maximo hominum conatu perventum
iri.
multoque minus futurum, quod aliqui videntur non de-
ſperaſſe, ut lunam ac Planetas cæteros velut è propinquo
inſpiciamus, &
utrum animalibus habitentur, an præter
vaſtas ſolitudines nihil habeant, viſu penetremus.
Primum
enim, in parandis lentibus, ſcio quantopere creſcat cum ma-
gnitudine formandi difficultas;
ipſiusque inveniendi vitri
quod vitiis iis careat, quæ maxime huic operi infeſta ſunt.
Quanto enim ulterius radii colligentur, tanto magis hæc vi-
tia ſe prodant neceſſe eſt.
Conſtat præterea, ut jam iſta ni-
hil obſtent, non amplificari res viſas, niſi pro ratione diame-
trorum aperturæ lentis exterioris.
Quæ diametri nequaquam
creſcunt cum teleſcopiorum longitudine;
ſed, quantum vi-
deo, rationem longitudinum ſubduplam ſequuntur.
Adeo
ut data apertura pollicum trium, in teleſcopio triginta pe-
des longo;
quantam circiter experientia concedi ſinit; alia,
ad trecentos pedes, non niſi novem unciarum &
ſemis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index