Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
361 608
362 609
363 610
364 611
365 612
366 613
367 614
368 615
369 616
370 617
371 618
372
373
374 621
375 622
376 623
377 624
378 625
379 626
380
381
382
383 627
384 628
385 629
386 630
387 631
388 632
389 633
390 634
< >
page |< < (629) of 568 > >|
Dixi planam annuli ſuperficiem, eam quæ nobis obverſa
eſt
, aliquando à Sole averſam non illuminari, unde nimirum
nec
cerni nobis tunc poſſit, ac proinde nullas Saturno anſu-
las
præſtet.
Quod cum certiſſima ratione fieri demonſtrave-
rim
, adverſarii mei breviter atque uno verbo negant, opti-
ciſque
regulis refelli dicunt.
Quomodo tamen? Ponendo ſci-
licet
&
Saturni diſtantiam & Solis diametrum longe quam ego
majores
, quo ſiatut ſuperficies dicti annuli, ad nos ſpectans,
ſemper
quoque à Sole lumen accipiat.
Atqui ego & diſtan-
tiam
illam &
diametrum (nam una alia expendet) multo ma-
jores
exhibui in Syſtemate meo quam alius quiſquam omnium
Aſtronomorum
.
Nam cum Ptolemæus & Copernicus dia-
metrum
Solis, tantum 5 Terræ diametris taxent;
Ariſtarchus
&
Bullialdus 7; Ricciolus 33; Wendelinus, quo pluribus ne-
mo
, 64;
ipſe 111 dedi, nec ſine ratione ut puto. Et Fabrio
tamen
parcus fuiſſe videor, qui Solem longe majorem etiam
fieri
vult, ne ſtare hypotheſis mea poſſit, utque merito hanc
Optices
ignorantiam mihi impegiſſe videatur.
Cum ipſe in-
terim
vel Optices vel Aſtronomiæ uſque adeo imperitus ſit,
ut
non advertat, licet centies millies majorem quam ego So-
lis
diametrum ſtatuat, ac ſimul planetariorum orbium ampli-
tudinem
eadem proportione adaugeat, tamen diametrum il-
lam
, ex Saturno conſpectam, non niſi 3 circiter ſcrupulorum
fore
;
atque etiamſi tanta illinc appareret quanta nobis in Ter-
ra
poſitis, tamen illa quam dedi demonſtratione evinci, ſu-
perficiem
annuli ad nos verſam, aliquando Solis lumine non
illuſtrari
, propterea quod planum annuli productum, inter
nos
Solemque tranſeat.
Nam ſi hoc fieri quandoque neget,
oportet
ſtatuat diametrum Solis, (quod ridiculum eſt)

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index