Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (273) of 434 > >|
385273DESCRIPTIONES. ſutura, ac propterea tantum triplo majora fere omnia ſint
apparitura, prægrandi hoc teleſcopio, quam illo pedum
tricenum.
At ſi decuplo exceſſu idem ſuperandum ſit, jam
ter mille pedum longitudine opus erit, quo quidem nulla
humana ope perveniri poſſe, vel ſolius altitudinis cauſa,
manifeſtum eſt.
Sane majores multo forent, & majori proportione creſce-
rent, eæ, quas diximus, aperturæ, ſi nihil aliud obſtaret
quam figuræ ſphæricæ parum idonea, in colligendis radiis,
curvatura.
Nunc vero alia quædam, ex ipſa refractionis na-
tura, oritur radiorum aberratio, quam ante annos aliquot
Neutonus egregiis quibusdam experimentis &
priſmatum
vitreorum coloribus comprobavit.
Hæc vero & ipſa leges
ſuas habet, quibus, ſi recte eas perſpicio, ſubdupla illa,
quam dixi, aperturarum ad longitudines ratio colligitur.
AUCTARIUM.
VIdebatur jam perfecta abſolutaque omnibas numeris nova
Aſtroſcopia noſtra;
typisque excuſa, nondum tamen edita
erat;
cum ſecundis cogitationibus, ut fit, alia quædam nobis
in mentem venere, quibus ea melior commodiorque fieret.
Quæ
cum auctarii vice hic adponere viſum ſit, ſimul hoc monemus,
ut, ſicut poſterius reperta fuere, ita ultimo loco, poſtquam
reliqua deſcriptio ac delineatio percepta fuerit, legantur.
Cum primum ſpectatores invento noſtro, ac Planetis na-
cti ſumus, teleſcopicis obſervationibus minus aſſuetos, docuit
experientia, eos quidem per ſe difficilius ſtellæ conſpectum
conſequi;
ſicut antehac quoque, ubi in grandiores tubos
inciderant, eveniebat.
Quod autem hic fieri ſolitum, ut, re-
perto prius ſidere, ac manente tubo, tantummodo oculum
ei ſpectator juſſus admoveret, id non perinde nobis nunc
imitari licebat;
cum lens oculo proxima, ubi defigeretur,
non haberet.
Itaque hic quoque ratio fuit excogitanda, qua
poſitum ſuum ſervaret ocularis lens.
Quod quidem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index