Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
371 618
372
373
374 621
375 622
376 623
377 624
378 625
379 626
380
381
382
383 627
384 628
385 629
386 630
387 631
388 632
389 633
390 634
391
392
393
394
395
396 637
397 638
398 639
399 640
400
< >
page |< < (630) of 568 > >|
386630CHRIST. HUGENII ASSERTIO magni orbis diametri, in quo circa Solem Tellus defertur, ſal-
rem duabus quintis partibus æqualem eſſe.
Hoc enim ita eſ-
ſe facile oſtendere poſſem, ſed Aſtronomi ex demonſtratio-
ne mea pag.
570 haud ægre deducent. Nam ſi planum annu-
li plano eclipticæ foret ad rectos angulos, non duas quintas
ſed integram orbis magni diametrum dicerem;
duæ quintæ
autem oriuntur ex inclinatione graduum 23 {1/2} quanta eſt di-
ctorum planorum.
Invenio vero & Graphices inſcitiam mihi objici, quia
nempe umbras qualdam, quas in ſchemate Saturni num.
10.
Euſtachius depinxit, alioqui non fuerim reprehenſurus.
Eum enim accerſiviſſe quidem illas, ſed neceſſario, conten-
dunt, ut ſphæræ formam exprimeret;
quia videlicet incertum
abſque iis futurum fuerit, an convexus Saturnus, an planus
eſſet.
Atque ego proinde ineptus, qui de ſuo eas umbras
Euſtachium addidiſſe dixerim, quas ille ex arte, atque ita
flagitante rei natura deſcripſerit.
Sed enim jocari hîc libet.
Nempe cum temere citra ullam demonſtrationem me ſtatuiſ-
ſe arguant, Saturnum circa axem ſuum converti, rogo nunc
illos unde tam certo compererint, Saturni medium corpus
globoſum eſſe?
Non enim obſervatio ulla puro hoc docuit,
ſed colligunt tantum ex analogia quadam inter hunc &
alia
quædam cæleſtia corpora, ſicut &
ego de converſione circa
axem.
Quid igitur neceſſario umbras ad globum repræſen-
tandum accerſere opus erat?
Verum diſſimulare mihi viden-
tur, quaſi non advertant, non adeo me de medii corporis
umbra ſenſiſſe, quàm de illa quam ellipticæ figuræ, binas
anſas efficienti, tribuit.
Huic enim ea lege umbras adjecit,
ut annulum ellipticum, non planum ſed rotundum, ſimilem-
que ſerpenti caudam devoranti, exprimat;
neſcio enim quo-
modo melius formam eam deſignem.
Deinde & hoc umbræ
ſuæ artificio præſtitit, ut totus iſte annulus poſt globum Sa-
turni poſitus videatur.
Qua ex re ſibi ipſi forte Euſtachius
abſurdam aliquam Saturni formam commentus eſt, vel aliis
certe commioiſcendi anſam præbere potuit.
Mihi autem,
de umbra illa temere addita, neceſſario admonendi erant

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index