Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Table of figures

< >
< >
page |< < (374) of 532 > >|
386374 _C,_ æqualis. Itaq; duo triangula _ADB, ADC,_ angulum rectum _D,_ habent commu-
nem, &
duos angulos _ABD,_ & _C,_ æquales, & non rectos: (alias latera _AB, AC,_
119. huius. æqualia eſſent, propter angulos _B, C,_ rectos, &
æquales:) nec non latus _AD,_ æqua-
222[Figure 222] les angulos non rectos ſubtendens, commune:
Et tamen
nec reliqua latera _AB, BD,_ reliquis lateribus _AC,_
_CD,_ æqualia ſunt, vtrumque vtrique, nec reliquus an
gulus _BAD,_ reliquo angulo _CAD,_ vt perſpicuum eſt.
Hoc autem indeprouenit, quòd latera æqualia non ſub-
tendunt rectos angulos, ſed latus commune _AD,_ angu-
los æquales non rectos ſubtendit.
22Error Nico
lai Coper-
nici.
_QVAMOBREM decipitur Nicolaus Copernicus_
_lib.
I. Reuolutionum propoſ. 6. triãgulorũ ſphæricorum,_
_vbi dicit._
[Si bina triangula rectum angulum, ac in-
fuper alium ęqualem habuerint, alterum alteri, vnumq;
latus vni lateri æqua-
le, quod alterutri ęqualiũ angulorum (etiã non recto, vt in demonſtratione di
cit) opponitur;
reliqua quoque latera reliquis lateribus, alterũ alteri, acan-
gulum angulo, reliquũ reliquo æqualem habebunt.
] _Oppoſitum enim apparuit_
_in triangulis rectangulis_ ADB, ADC, _in quibus latus commune_ AD, _opponitur_
_angulis æqualibus_ ABD, ACD, _non rectis._
_Vnde verum non ſemper eſt, quod idem Copernicus docet ibidem propoſ. 4. vbi ait._
33Alius error
Nicolai co
pernici.
[In quocunq;
triãgulo rectum angulum habente, alius inſuper angulus fuerit
datus, cum quolibet latere, reliquus etiam angulus cum reliquis lateribus da-
bitur.
] _Quamuis enim angulus rectus_ D, _& angulus_ ABD, _noti ſint, cum latere_ AD,
_quod angulo noto_ ABD, _non recto opponitur, non tamen proptereain cognitionem
reliqui anguli, &
reliquorum laterum veniemus, cum reliqua latera poſsint eſſe vel
AB, BD, _vel_ AC, CD, &
_reliquus angulus vel_ BAD, _vel_ CAD, _vt perſpicuum_
_eſt.
Oportebit ergo aliquid aliud præterea constare, antequam reliquus angulus cum_
_reliquis lateribus colligatur, vtin ſcholio propoſ.
45. docebimus._
THEOR. 20. PROPOS. 22.
SI fuerint duo triangula ſphærica, quæ duos
angulos habeant duobus angulis æquales, vtrum-
que vtrique, vnumq;
latus vni lateri æquale, quod
vni æqualium angulorum ſubtenditur, duo verò
latera ſubtendẽtia reliquos angulos æquales ęqua-
lia non ſint ſemicirculo, ſed vel maiora, vel mino-
ra:
Erunt & duo reliqua latera duobus reliquis la-
teribus æqualia, vtrum que vtrique, &
reliquus an-
gulus reliquo angulo æqualis erit.
HABEANT duo triangula ſphærica ABC, DEF, duos angulos

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index