Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (374) of 672 > >|
386374Diſſertatio Duodecima. conuexum appoſita fuiſſet charta, aut quid ſimile lucis progreſ-
ſionem impediens.
Quod ſi vitrum illud conuexum exponatur Soli,
in eo radiorum occurſu valdè notabilis calor conſurgit, &
accen-
ditur ignis;
quia nimirum lux illa vehemens multo impetu pro-
pellit globulos ęthereos ſibi proximos &
omnes conſequentes,
qui vitri ſuperficiei reſpondent;
per hos propeilit globulos in
vitreâ lente conſtitutos, per quos impetum imprimit globu-
lis immiſtis aëri poſt vitrum, adeò vt vniuerſus impetus in
paucis globulis coactus, dum his obijcitur corpus impediens,
ne alios ſubinde globulos ſinguli iuxta ſuam directionem pro-
pellant, vehementer illos ſibi tum directè, tum reflexè oc-
currentes exagitet, ita vt etiam obiecti ligni, aut alterius cor-
poris, particulas commoueant, earumque compagem diſſol-
uant, &
excitetur ignis: Id quod feliciùs contingit, quo am-
pliores fuerint huiuſmodi lentes vitreæ, atque affabrè confor-
matæ, quia amplior ſnperſicies plures excipit ab eodem So-
lis puncto radios, &
perfecta figura radios dirigit iuxta refra-
ctionis leges, vt coëant.
Sed hìc video vos ad interrogandum
paratos, cur obiecta candida charta ignem non concipiat,
quemadmodum ea, quæ alijs coloribus imbuta fuerint.
Bre-
uiter dixerim corpora alba multum habere lucis inſitæ, quę
dum externo lumine percuſſa excitatur, ipſa quoquè ſe vi-
brat motu illo porrectionis &
contractionis, quo repel-
lens globulos æthereos aduersùs ſe à Sole impactos prohi-
bet, ne hi ſuâ agitatione corporis particulas diſſoluant.
DISSERTATIO DECIMATERTIA.
De Coloribus per Ignem mutatis.
MAur. Affinis valdè luci eſt Colorum natura; ideò poſt Ignis
lucem hìc nobis videtur inſtituenda diſputatio de Ignis
facultate, qua rerum fæpè immutat; plura ſiquidem
æ igni expoſita, aut impoſita, alium induunt colo-
tamen vniuerſam de Coloribus quæſtionem ponere,
@@tituto noſtro congruit:
ſatis fuerit ipſam Colorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index