Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544
page |< < (369) of 430 > >|
387369IN LIB. X. venter ſubtiliter & plurifariam patens at in alueo ipſo
ignem cum aliquo ſuſcipit alimento, &
ſi emiſſa lentius
arcuinualido (ictu enim rapidiore extinguitur) bæſerit
vſquam tenaciter cremat quæ c@nſperſa, acrior excitat
æſtus incendiorum, nec remedio vllo, quàm ſuperiecto pul-
uere conſopitur.
Fit eorum mentio apud Vegetium lib. 4.
cap. 20. Hactenus his nostris æstiuis lucubrationibus
lucem adferre tenebricoſo auctori studuimus, ad cæte-
ros autem ſi binc aliqua perueniat vtilitas, non nos impen-
ſæ operæ, collocatarum borarum pœnitebit Multa qui-
dem conſilio prætermiſimus non tam ignorata nobis, quàm
contempta aut dilata.
Ne enim hoc tempore ſententia
fuit omnia perſequi, ſed in aliud, quo liberiore otio per-
fruemur, reiecimus.
Alioquin, vt in magna ſylua boni ve-
natoris eſt indaganter feras (vt inquit Columella) quam
plurimas capere, nec cuiquam culpæ fuit non omnes cæ-
piſſe, it a nobis ſatis abunde est tam operoſi muneris
quod latinorum primi ſuſcepimus, magnam partem tradi-
diſſe, adeo non reformidamus argui, vt nobis rem gra-
tiſſimam lecturi nostra, (ſiquis tamen leget) ſint factu-
ri, ſiqua minus accurate interpretata reprebenderint, vel
non inuenta monstrauerint.
Nos quæ potuimus præſtiti-
mus, ac tam multa castigauimus, vt ſiquis tantundem fe-
cerit, pauca admodum defutura videantur, quo minus
in ſuum nitorem reſtituatur bic auctor.
Alii fortaſſe a
nobis excitati in id incumbent, &
nacti quam nos exem-
plaria caſtigatiora (nimirum quæ vidimus omnia peruer-
ſionibus &
erroribus ad vnum ſcatent) maculas deter-
gent, quod ſint vitia quæ auxilio veterum librorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index