Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
321 309
322 310
323 311
324 312
325 313
326 314
327 315
328 316
329 317
330 318
331 319
332 320
333 321
334 322
335 323
336 324
337
338 326
339 327
340 328
341 329
342 330
343 331
344 332
345 333
346 334
347 335
348 336
349 337
350 338
< >
page |< < (375) of 672 > >|
387375De Coloribus per Ignem mutatis. nem, quatenus ex Igne pendet, examinare. Et quidem non
exiſtimo eſſe operæ pretium immorari in fucatis coloribus, quos
rebus induxiſſe videtur ardens cereus ex variâ pinguedinis, &

diſcolorum ac multiformium pigmentorum commiſtione com-
poſitus:
cum enim accenſæ pinguedinis lux à pigmento-
rum colore temperatur, res perinde eſt, ac quando ſincera
lux per vitrum coloratum traijcitur.
Sed in diſputationem quæ-
ſtionemque vtiliùs vocantur colores rebus ipſis inſiti, cuiuſmodi
in communi luce conſtanter apparent, &
apud omnes ſimile voca-
bulum obtinent:
in his ſiquidem per Ignem contingit aliqua mu-
tatio.
Grad. Hanc colorum mutationem locupletiſſima experimenta
teſtantur, &
nemo eſt, qui inficiari audeat. Non omnibus ta-
men æquè facilè accidet cauſam exponere.
Quibus vocabula fa-
ciunt ſatis, paucis ſe expediunt aſſerentes Ignem, validiſſimum
Naturæ inſtrumentum, pro variâ Primarum Qualitatum com-
plexione, quam in obiectis corporibus offendit, alios atque alios
Colores, qui inter Secundas Qualitates recenſentur, producere
&
gignere. Quod ſi in vno eodemque igne adeò multiplicem vir-
tutem etiam oppoſitos colores gignendi adſtruere quis ægrè ferat,
Colorem ipſum reſultare aiunt ex Primis Qualitatibus, quarum
vtique complexionem ignis mutat ſuo Calore &
ſiccitare. Verûm
aut hæc mera ſunt vocabula, aut ego oppidò hebes ſum non in-
telligens, quid ſit nouam Qualitatem reſultare, ſeu emanare, ita
vt illa ſit aliquid de nouo exiſtens, quin habeat eſſicientem cau-
ſam, ex qua proximè pendeat:
hanc verò probabiliter ab ijs aſſi-
gnari, valdè operoſum puto, ſi ſuis inſiſtant veſtigijs.
Maur. Niſi ad lucis temperationem confugiamus, vix coloris
naturam explicare poſſumus:
cum enim corpora hoc vel illo colore
affecta dicamus, quatenus ex eorum aſpectu hoc vel illo modo af-
ficitur oculus, ſi certam impreſſionem hic recipiat, quando nihil
eſt præter lucem, cui illa tribuatur, (quemadmodum cum per
vitreum priſma trigonum congruâ ratione inclinatum reſpicimus)
quidni, ſimiliter temperatam lucem à corpore, in quod incidit,
&
à quo ad oculum reflectitur, dicamus efficere ſimilem viſionem?
Hoc vnum videlicet intercedit diſcrimen, quòd amoto ab oculis
vitreo priſmate venit lux temperata ab ipſo tantummodo corpore,
quod intuemur, illa verò dum per priſma traijcitur (eâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index