Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (275) of 434 > >|
387275DESCRIPTIONES.
Nunc vero aliud præterea addemus, quo perfectior evadat
hæc noſtra obſervandi ratio.
quod licet, omiſſum, nihil
plerumque noceret, curioſo tamen ſyderum inſpectori ne-
quaquam eſt negligendum.
Nempe cum Saturni comites il-
los Caſſinianos diligentius requirerem, eoſque difficulter ad-
ſequerer, præſertim noctibus non admodum obſcuris, intel-
lexi in cauſa eſſe lucem tenuem quandam, ab aëre ad ocu-
lum manantem;
non eam quæ per lentem majorem advenit,
ſed quæ extrinſecus circum latera præterlabitur.
Huic impor-
tunæ luculæ excludendæ, nonnihil quidem conducere ſcie-
bam, ſi circulum illum papyraceum, quo in luna obſervan-
da utebar, etiam hic lenti majori circumponerem.
Sed aliud
efficacius remedium, circa hæc occupato incidit, priori il-
li jungendum;
ut nempe, perforatæ laminæ oppoſitu, ocu-
li pupilla arctaretur, quæ alioqui per tenebras late patere ſo-
let.
Cujus ſimul ac experimentum feci, jam clare tres Satur-
ni Lunulas conſpexi;
cum amoto exiguo foramine media il-
la noſtra tantum cerneretur.
Quia vero, ita reductâ pupil-
lâ, minus facile propoſitum ſydus inveſtigatur, quam cum
tota patet, idcirco orbiculum illum perforatum, ac ſemipol-
licem latum, brachiolo quodam mobili, ac Græco Λ hæren-
tem ſimili, cui in figura hac adſcriptum eſt k, ita conjun-
ximus tubuli fundo per quem lens ocularis inſpicitur, qui-
que latiori foramine pervius eſt, ut non ante quam hoc fora-
mine ſydus inventum fuerit, ſuperinducatur alterum illud an-
guſtius.
Credidiſſet fortaſſe aliquis hac oculi contractione non pa-
rum viſum obſcurari.
cum tamen certum ſit, ſi diameter exi-
gui foraminis, ad diametrum aperturæ lentis majoris eam ra-
tionem habeat, quam habent inter ſe focorum utriuſque diſtan-
tiæ, nihilo obſcurius teleſcopio ejuſmodi omnia cerni, quam
ſi apertus ac liber oculus relinquatur.
Sed præſtat duplicare
tantillam hanc latitudinem, vel paulo etiam augere ampli-
us, quo minus difficilis ſit rei videndæ inquiſitio, nec ni-
mium cito inventa ſtella elabatur, ob mundi converſionem
diurnam.
Nobis in teleſcopio 34 pedes longo, foraminuli

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index