Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (49) of 760 > >|
38749LIBER II. ſingulatim percipere haudquaquam eſt difficile. Different
tamen
, celerius, &
tardius, item facilius difficiliusq́; alia
alijs
tranſmutationem ſubeunt.
Quæ enim ſymbolũ in-
ter
ſe habent, horũ celerius eſt migratio:
quæ uerò ha-
bent
, tarda, quòd facilius ſit unũ, quàm multa mutari:
uerbi
cauſa
, ex igni fiet aër, altero mutationẽ ſubeunte:
nam ille
quidẽ
calidus, ſiccusq́;
eſt, hic uerò calidus et humidus: qua-
re
ſi ſiccitas uincatur ab humiditate, orietur aër.
Rur-
ſum
ex aere aqua fiet, ſi calorem frigus euincat:
ſi quidẽ aër
humidus
, calidusq́;
eſt, aqua uerò frigida, et humida: quare
mutato
calore, fiet aqua.
Eodem modo, ex aqua quoq; fiet
terra
, &
ex terra ignis: utraq; ad utraq; ſymbola habẽt:
aqua enim humida, frigidaq́; eſt, terra uerò frigida, & ſic-
ca
, quare ſi humiditate uincatur, emerget terra.
Et rurſum
cùm
ignis calidus ſit, &
ſiccus, terra uerò frigida & ſicca,
ſi
frigiditas intereat, ignis è terra fiet.
Quare patet cir-
cularem
generationem ſimplicibus cõpetere corporibus.

Atq
;
hic mutationis modus promptißimus eſt, proptereà
quòd
quæ déinceps ſunt ſymbolũ habẽt.
Aqua autẽ ex igni,
&
terra ex aëre, & rurſum ex aquaignis, & aër ex terra
gigni
quidẽ poſſunt, ſed difficilius, quòd plurium mutatio
ſit
.
Nam ſi ex aqua oriatur ignis, frigiditatẽ & humidita-
tem
corrũpi prius eſt neceſſe.
Et rurſum frigiditatem, &
ſiccitatem
, ſi ex terra fiat aër.
Eodem modo & ſi ex igni,
&
aëre, aqua & terra fiant, utraſq; mutari qualitates eſt
neceſſe
.
Hæc igitur generatio, tardior eſt. Sin uerò utriuſq;
altera
qualitatũ intereat, horum migratio facilius quidem,
ſed
in ſeſe mutuò fiet:
ſed ex igni quidem, & aqua, terra
&
aër: ex aëre uerò, & terra, ignis & aqua ortũ ſubibunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index