Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
371 618
372
373
374 621
375 622
376 623
377 624
378 625
379 626
380
381
382
383 627
384 628
385 629
386 630
387 631
388 632
389 633
390 634
391
392
393
394
395
396 637
397 638
398 639
399 640
400
< >
page |< < (632) of 568 > >|
388632CHRIST. HUGENII ASSERTIO rum literarum ſenſu, ut etiam de controverſiis quæ, ut vo-
cant, facti ſunt, neceſſario iis ſtandum ſit:
ac plane, quie-
tem Telluris rationibus potius adſtruendam, quàm diploma-
tis ſanciendam, exiſtimant.
Quin etiam in Gallia paſſim
Syſtema Copernici non tanquam hypotheſin, ſed ut liqui-
dam veritatem propugnari certum eſt, idque ab ipſis Eccle-
ſiaſticis, &
Sacerdotibus, qui voluminibus totis publice do-
ctrinam eam tradunt, nihil, quod ſciam, Roma contradi-
cente.
Quæ omnia perpendens, pridem credidi præter A-
ſtronomiæ ignaros, imperitamque multitudinem, tantùm
adhuc Cleanthes aliquos, in quibus &
Fabrius, antiquo er-
rori adhæreſcere, vique irrita Telluris motui obniti.
Cæterum cum mordicus, ut ait, hoc propoſitum teneat,
ac planetas reliquos proinde nullo modo Terræ aſſimilandos
putet, nihil mirum eſt, nec ferre eum potuiſſe Saturnicola-
rum ullam mentionem fieri.
Ubi tamen injuria me culpat.
Nam non ita de illis diſſerui, ut eſſe aliquos affirmarem, aut,
rationibus adductis, veriſimile id eſſe evincerem.
Quin imo
abſtinere me dixi plura ſcribere de Aſtronomia, qualis inco-
lentibus Saturnum futura eſſet, eo quod abſurdum nimis ple-
rique arbitrentur homines in planetis degere;
qui proinde
fruſtra me inveſtigare dicturi eſſent, quid ii obſervent, qui
in rerum natura non ſunt.
Cum autem, in periodo Lunæ
Saturniæ computanda, menſes Saturnicolarum nominavi,
nihil novum aut inſolitum Aſtronomis feci, quibus nihil fre-
quentius eſt, quam ut in Soleaut Luna aliquem exiſtere imagi-
nentur, qui inde aſtrorum motus ſpeculetur.
Non erat itaque
quod commentum hoc de Saturnicolis me ibi propoſuiſſe Fa-
brius culparet.
Quanquam etſi ſecus foret, neque primus
ego hoc prodidiſſem, neque ridiculum adeo, apud Philoſo-
phos quidem, quam ille exiſtimat.
Verum præter inſtitu-
tum ad iſta non digrediar.
Vocat me Fabriani Syſtematis
contemplatio, illius nempe quo, poſtquam meum diruit,
phænomena circa Saturnum commodè exponi poſſeconfidit.

Nam priora illa, quibus Saturni ipſius motum novis legibus
ordinare aggreditur, nihil huc pertinent, neque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index