Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 1055 > >|
1pilus hominis, cuius tamen, ſi pars aliqua ſumatur, deorſum pellitur, aër autem grauis apparebit

propter pulſionem è ſublimi.
Atque hæc quidem ille. Ita deorſum concitatur, cùm ſit leuis: quare
etiam, quia leuis, eget pulſione, quoniam reſiſtit.” Sic ergo, vt dictum eſt, in elemento genito mo­
tus ſecundùm naturam adminiſtratur.
Ab his ego tranſeo ad explicandos modos, & formulas
huiuſce motus: quibus peractis facile erit quęſtionum propoſitarum exitum inuenire.
Princi­
piò igitur ab alio mutatur elementum cum per ſe, tum per accidens iis ipſis modis quos anteà
narrauimus.
Deinde mouetur medium per ſe, ea ſcilicet motione quæ propriè non eſt ſecundùm
locum, licet ad eiuſmodi ſpeciem motus redigatur, quandò mutatur aliqua ex parte locus, non aut
omnino, quemadmodum in abſoluta latione contingebat.
A medio per accidens elementum ipsum
mouetur, quia cùm ſit eius propria functio, atque perfecta, eſſe in ſuo loco.
idque. quantùm eſt meri­
to principiorum ſuæ functionis, in temporis puncto fieri deberet; proptereaque non cedit illi ex to­
to elementum; ex hoc efficitur, vt ibi tempus intercedat, atque ſucceſsio non ſanè formæ, quoniam
ipſius opus indiuiduum eſt, & totum ſimul.
ſed propter magnitudinem & diſtantiam, non certè
ſpatij ipſius abſolutè, quandoquidem & in vacuo poſſet fieri motus, ſed medij quod aliquo pa­
cto reſiſtit, neque ſic, vt nullo pacto cedat, ſed paullatim ipſi det locum: vnde tempus interueniat
in ea loci adeptione, & ſubinde motus, vt optimè reſpondeat motus hic motui ſolarij, qui per pon­
derum aperpenſionem adminiſtratur: adeſt enim ibi pondus maximum, quod talem habet proportio­
nem ad trochleas & rotulas, vt eas, niſi quippiam obſtaret, temporis puncto, vel exiguo ſaltem ſpa­

tio volueret, adhibentur vtrinque ſuſpenſa ſingula pondiuſcula quæ maioris illius ponderis impe­
tum remorantia, quanque rotularum conuerſionem attemperant, & ad horæ vnius interuallum
producunt.
Sic tempus in ea conuerſione ponitur, & ita fit motus. Itidem ex medij reſiſtentia
tempus, & ab hoc motus efficitur.
Idem quoque per ſe mouetur, quatenus in tempore locum mutat.
Denique hoc eſt verum ſubiectum motus, qui ſecundùm locum eſt, quando illud eſt, nec per aliud
id facit quod in tempore mutat vniuerſum locum.
Atque is eſt ordo cauſſarum efficientium hunc
motum.
Primùm adeſt remouens prohibens, quod tantùm mutat elementum, non aut mouet,
deinde elementi grauitas, quæ medium pellit, tertiò medium, quae eo commoto ſtatim producitur
motus, qui tametſi proximè fundetur elemento, tamen habet quippiam accidentis, cùm eiuſmodi
affectio, cauſſaque.
motus præter naturæ ordinem in ipſo ſint. Idcirco cùm ab alio mutetur, non mo­
uet ſe per ſe primò, cùm moueat medium, ab eoque.
viciſsim per accidens moueatur, neque etiam ſe per
ſe mouet: oporteret enim vt per ſe moueret medium, & à medio per ſe moueretur; per ſe autem
dico, tanquam à cauſſa, vt aiunt, eſſentialiter ordinata.
Poſſet verò quiſpiam hic opponere:
primùm quidem, aſſumptum falsò fuiſſe, pelli medium ab elementi grauitate, grauitas enim poteſtas

quædam eſt, vt poſteà docebimus: atqui poteſtas efficiens eſſe cauſſa non potest.
itaque medium ab
ipſa non pelletur.
Tum deinde elementi motus ſimplex non erit, ſed compoſitus è pluribus cer­
to ordine inter ſe diſpoſitis; quinimmo non tantùm ex naturalibus, ſed ex violentis motus ille
conſtabit: nam pulſio motus violentus eſſe reputatur, vt etiam eo nomine notarit Antiquos Ari­
ſtoteles a qui pulſionem naturalium motuum cauſſam fecerint. quod item eo magis abſurdum eſt,

quo cum id quod ſecundùm naturam eſt, violento præcedat, hîc ſit prior ille qui eſt contra naturam.
proptereà non eſſet motus iſte ſecundùm naturam ſimpliciter. Adde etiam, quia, ſi motus hic per
accidens habendus eſt, non igitur ſecundùm naturam, non enim cohęrere hæc poſſe videntur.
Poſtre­
mò, quoniam hic motus ſine diuiſione medij non adminiſtratur; at diuiſio eſt ad interitum.
igi­
tur præter naturam.
Verùm aduerte obſecro, grauitatem, ſiue formam illam, vnde proficiſcitur
grauitas, obtinere quidem poteſtati rationem in eo in quo eſt: cùm ſignificet ordinem ad proprium
locum, ſed ſimpliciter eam eſſe actum, & veluti forma principium patibile à nobis conſtitutum eſt;
nihilominus aliquid ab ipſa extra ſubiectum in quo exiſtit, proficiſci nil prohibet, ſic grauitas ſeu

forma à qua grauitas ipſa permanat, in eo in quo eſt, poteſtatis rationem obtinet; actus aut eſt, ſi
cum alio conferatur.
Quod verò ad alterum pertinet. Scire oportet ſimplicem motum defendi
ex his quæ intrinſecè conſtituunt mobile, quatenus huiuſmodi, & motum communiter: quæ verò motum
abſolutè conſtituunt tria, ſunt termini, & omnem illud poteſtatis, quod intra terminos continetur vt
ſpatium in latione, quę aut mobile complent, ſunt materia & forma, quæ ſi ſimplicia ſint, mobile
ſimplex efficiunt, & ſubinde motum ſimplicem reddunt.
cętera motus ſimplicitati nihil officiunt.
Quòd ſi etiam pulſio ſecundùm naturam ineſſe item naturali corpore demonſtretur; fiet, vt reliqua
quæ inducta ſunt, tanquam abſurda, facile profligentur; id aut mox examinabitur.
Et quantum
pertinet ad Ariſtotelis auctoritatem, non eſt ratio par propter quam pulſio apud nos cauſſa motus
naturalis eſt, atque apud antiquos: illi enim in mobili nullam omnino propenſionem conſtituebant,
ideoque.
motus ille vniuerſus erat ab extrinſeco, & violentus: ob eamque. cauſſam obſeruamus Ari­
ſtotelem adieciſſe ea verba. (ab alio neque vi) quaſi nil prohibeat, ab alio quoque motum fieri na­
turalem: nos aut, qui propenſionem tribuimus elementis, nihil in hoc periclitamur.
Accedit eo­
dem, quae pulſionem ipſi in mobili tanquam in ſubiecto collocabant, at nobis pulſio in mobili

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index