Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
infimo fiſtulæ inani ab aqua derelicto.
Cap. 8. cur
exiguæ aquæ
guttæ ſupra
libellam aquæ
aſcendunt.
Cap. 8 cur
exiguæ aquæ
guttæ ſupra
libellam aquæ
aſcendunt.
PROP. CLXXXVII.
Aqua in fistula magis demerſa non debet altiùs eleuari
quàm in ca quæ aquam, aut aerem tangit.
SEd procedamus ad præcipuam difficultatem, ex
cuius ſolutione reliquis omnibus ſatisfiet.
Sit
vas RSV aqua plenum, ſumanturque duæ fiſtulæ æ­
quales, & æquè amplis cauitatibus perforatæ, vtrin­
que apertæ, vna quidem AB profundiùs demergatur
infra aquæ libellam RV; reliqua verò EH tantum­
modò ſuperficiem aquæ RV contingat, & ambo per­
pendicularitèr inſiſtant ſupremo
136[Figure 136]
plano aquæ RV.
Si ergo verum̨
eſt, quòd aqua collateralis magis
compreſſa à totali eius momento
qualis eſt cylindrus aqueus FI
comparatus cum aqua BC, quæ
minus comprimit ſubiectam aquam,
eò quòd ſuſpenditur, ſuſtentatur­
que ab internis vitri aſperitati­
bus, redditurque aqua CB veluti
virga lignea reſpectu aquæ colla­
teralis FI; ergo quò profundiùs demergitur fiſtulą

longior eſt virgula minùs grauis aquea BC, & ideò,
ex demonſtratis, validiori vi ſursùm impelletur ab a­
qua collaterali FI, quàm impellatur ſursùm exiguus
cylindrulus aquæ H, qui ſuſtinetur, & comparatur cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index