Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 1055 > >|
1
quam efficiente poſita eſt, vt in ſubiecto verò in ipſo medio.
Quare non efficitur, adeſt pulſio:
ergo mouetur elementum vi: ſed, ſi quo pacto cuipiam vis afferatur, ideſt medium, non aut ele­
mentum
, quod primò mouetur.
Illud item quod aſſumptum eſt: motum violentum pręcedere na­
turali, ſi medium ipſum pellatur: neutiquam præſefert neceſsitatem.
Nanque id verum eſt in vni­
uerſitate rerum & per ſe, in ſingulari & per accidens, nil vetat, opinor, violens pręcedere naturali:
tametſi neque eſt ille motus omnino pręter naturam in medio, quae in illo facultas ineſt qua quocunque ver­
ſus agitetur, ideò ſic cietur, quo ad etiam illò vergit quò concitatur.
Quoniam verò nobis ſigil­
latim oſtendendum eſt pulſum non neceſſariò motum eſſe pręter naturam, & ob id etiam de ingenio
motus illius qui fit ab extrinſeco, ſic inſtituta methodo poſtulante diſſerendum eſt; libet antè ra­
tionem
quandam Auerrois explorare, qua concludere conatur, nullum motum qui ab extrinſeco fiat,
eſſe naturalem.
aſſumit enim diſtantiam efficere diſcrimen in motibus qui fiunt ab extrinſeco, vnde
ſic concludit argumentum.
In motibus ab extrinſeco facit aliquid vicinia. In motibus natu­
ralibus nihil vicinia facit.
Ergo motus naturales non ſunt ab extrinſeco. fundauit autem ipſe ra­
tionem ſuam, eo quòd vndecunque debeat ad ſuum locum moueri quodcunque corpus naturale, ſem­
per ad illum concitabitur.
Quamobrem ex oppoſito, ſi faciat ad motuum ipſa diſtantia, motus
ille non erit naturalis.
Verùm vbi motus ab extrinſeco ducatur, diſtantia facit ad motum. Itaque
motus ab extrinſeco pugnat cum naturali.
Sic ergo concludit Auerroës.
b. 2. de cęl.
T. 93.
E
F
G
a 1. de cęl.
H
A
B
Quòd etſi mouetur elementum ab alio, mouetur ſecundùm naturam. Cap. XVII.
VT methodo procedat oratio noſtra, primùm generatim docebimus etiam ab extrinſeco mo­
tum naturalem poſſe proficiſci, deinde cur Ariſtoteles eos violentos poſuerit, qui ab alio
fiunt, tum tertiò pulſio cuiuſmodi ſit oſtendemus.
Inſtitutæ autem diſputationis exordium à de­
finitione violenti ſumetur, ea verò talis allata eſt ab Ariſtotele non ſemel, quod ab alio mouetur
paſſo non conferente vim.
Addidit item Philoſophus 3. Eth. c . 1. agens. ſed vel ibi πράττειν acce­
pit pro eo quod eſt ἐνεργεῖν, quod nonnunquam idem eſt àc pati, vel quòd agens iam commotum
fuerit per appetitum, & quaſi coactum.
proinde illo omiſſo patiens ſolùm in violenti definitione
capiatur, id verò nihil aliud ſibi vult quae quòd ad eum motum nulla ſit in eo propenſio quod mo­
uetur, ita vt potius mouenti reſiſtat, quae quòd eius conatum adiuuet, aut amplificet, quae ſi tunc vio­
lentus eſt, quando quod mouetur, nullam vim confert mouenti: profectò ſi vim mouenti confe­
rat, nil prohibebit cum motum eſſe naturalem.
Sed præter id docet Ariſtoteles in cęlo nil eſſe prę

ter naturam, aut violentum.
idque. iure optimo, quia ſic perpetuum non eſſet, cuiuſmodi illa eſſe opor­
tet quæ cęlitùs: ſic verò motus adminiſtrantur in eo corpore, vel quam orbes omnes inferiores à ſu­
premo vnico motu concitantur, & inferiores generatim quendam motum participant.
ſuperiorum
ope comparatam, vel quòd inter orbeis qui vni aſtro ſeruiunt quidam per ſe mouentur vt deferen­
tes, alij per accidens vt reuoluentes.
vel etiam quia duæ partes in cęlo ſunt, aſtrum & reliquus or­
bis: at orbis per ſe mouetur, aſtrum verò vehitur: adeò vt motus orbis ad aſtri ipſius motum in­
ſtitutus fuiſſe videatur, nec vllo modo melius potuerit natura aſtri ipſius conditioni conſulere:
nanque hoc eſt corpus omnium perfectiſsimum orbis imperfectior: at natura perfectiori ſeruire
voluit imperfectius, ac præſtantiſsimę optimęque.
naturæ præſtantiſsimam conditionem tribuit.
Orbis igitur qui aſtro imperfectior eſt, ita ſeruit ipſi, dum veluti ſatellites rhœda principem ferunt,
vehit aſtrum; ipſumque.
perfectiſsimo modo mouetur, cùm ab alio vectum regis inſtar mutet locum.
Et omnino quæcunque fiunt per appetitum, abſunt à violentia, cùm iucunda ſint, & quanuis aliquam
vim afferre videatur id quod appetitur; ea talis eſt, quia non poſſumus non expetere id quod no­
bis videtur afferre perfectionem, vt eſſe & cognoſcere, aut etiam beatitudine frui.
Mouetur item hypec­

cauma à cęlo in orbem; neutiquam tantum ille motus eſt præter naturam; ſi minus vni motui duo con­
trarij
forent.
Extra cęlum quoque eſt id à quo cęlum, tanquam à ſeparato principio mouetur.
Vnde patet, quae ſtultè opinentur ij qui motus ab alio violentos eſſe purant. Accedit eodem quae Ari­
ſtoteles explicans genera mouentium quædam phyſica eſſe docet, nonnulla verò minimè; verunta­
men ea phyſicè mouere; phyſica ſanè quæ mouent & mouentur: phyſicè aut mouentia, neque
phyſica ſubſtantias ſeparatas, quas etiam extra cęlum collocat.
a Quanquam id generatim de omni

cauſſa externa pronunciare licet.
Nam ſi nullum externum mouet ſecundùm naturam, & omnem effi­
ciens omniſque.
finis ſunt externa: nullum igitur ex illis ſecundùm naturam mouebit. Ergo nec ge­
nerans ita mouebit elementa, nec remouens prohibens, neque Deus qui mouet vt finis, mouebit
ſecundùm naturam.
Ex quo luce clarius patet etiam phyſicum eſſe motum, ſi modò propenſio ſit
in mobili, quantunuis extrinſecùs ſit ipſe motor.
Augebit dictis etiam fidem ea diſtributio quam fa­
cit Ariſtoteles b eorum quæ mouentur ab alio, quando & id membrum illa complectitur quæ natura

mouentur, & quæ pręter naturam; ſiquidem quod à genere ad omneis ſuas differentias valet vni­
uersè, ad aliquam ex illis valet ſigillatim.
Si omne animal eſt rationis compos vel impos; ergo &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index