Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (51) of 760 > >|
38951LIBER II. duo aut plura, eſſe hæc neceſſe eſt. Itaq; ut unum, ſcilicet
11corruptibilia
qnęritq́; anvnũ
elementorũ al,
terius ſit elemẽ
ti materia.
aër, uel aqua, uel ignis, uel terra, omnia ſit, fieri nequit, ſi
tranſmutatio in cõtraria ſit, atq;
id tranſmutetur. Nam ſi
aér ſit, ſi remanet, alteratio erit, &
nõ generatio. Inſuper
nec ita uidetur, ut ſimul aër, &
ignis, aut quoduis aliud ſit.
Eſſet enim aduerſantia quædam differentiaq́; , cuius partem
alterã, ceu calorem, ignis, haberet.
At uero, nec ignis aer
calidus erit:
nam quod eſt eiuſmodi, alteratio eſt, & nõ ge-
neratio.
Adhæc ſi ex igni aër oriatur, calore in cõtrarium
mutato fiet:
hoc ergo inerit aẽri, eritq́; aẽr frigidum quid.
Quare fieri nõ poteſt, ut ignis, aër calidus ſit: ſimul enim
idem calidũ eſſet, atq;
frigidũ. Erit ergo aliud quid præter
utrunq;
, idem & alia quædã cõmunis materies. Eadem autẽ
&
de omnibus ratio eſt, nõ eſſe inquã inter hæc unũ, ex quo
uniuerſa ſint.
Sed neq; aliud quippiã præter hæc, ueluti
mediũ quoddã aëris, &
aquæ, aut aëris & ignis, aëre quidẽ
&
igni craßius, ſed cæteris ſubtilius. Nã illud, aër & ignis
cum contrarietate eſſet:
ſed è contrarijs alterum, priuatio
eſt.
Quare fieri non poteſt, ut illud unquam per ſe ſit,
quemadmodum quidem aiũt infinitum, &
id quod cõpre-
hendit, atq;
continet. Similiter ergo horum quoduis, aut
certè nullum.
Si igitur nullũ ſenſibile hiſce prius ſit, hæc
@pfectò erũt prima.
Aut igitur ea ſemper manere, & in ſeſe
uicißim tranſmutari nõ poſſe, aut poſſe, &
aut omnia, aut
aliqua, &
aliqua nõ, quemadmodum in Timæo Plato pro-
didit, eſt neceſſe.
Quod igitur neceſſe ſit ea inuicem in ſe
mutari, demonſtratum eſt prius.
Quòd uerò non æquè
celeriter aliud ex alio naſcatur, quod quæ communem
nacta ſunt qualitatem celerius ex ſeſe mutuò orian-
tur, quæ uerò non ſunt nacta, tardius, dictum eſt iam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index