Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 158 > >|
1neceſſarium, vt ex V promoueretur in S: quod ſpa­
tium eſt æquale ipſi e g, per quod ille intereà cum
prora recedet; ita vt cum tu & pila fueritis in V, ipſe
ſit futurus in g.
Quod ſi ſupponas vim tibi à naui ſu­
peradditam eſſe duplo majorem priore; tum tu pilam
inſequutus peruenies ex G ad V, cùm ille promotus
ex A ad e, pilam reijciet, cui pilæ rejectæ tu intereà
promotus, occurras ad a.
& c, S in ſupponas tantam
nauigij celeritatem, vt vis à motu illius impreſſa exæ­
quetur illi, quàm tu niſu tuo proprio imprimis, ſicque
vis pilæ duplicata euadat; fiet, vt pila à te ex G,
quaſi ad A projecta, perueniat ad H; quò ſocius ſimùl
perueniet, perueniente te intereà ad A; & pila ex
H ad te rejecta, non verſus A accedat, ſed ſursùm,
deorsùmque duntaxat mota, veluti conſiſtat, téque
ibi, perpendiculum non egreſſa, exſpectet; & tu eó­
dem accedas cum puppi; ſocio tantundem intereà
recedente cum prora.
Non mirabere verò iam con­
ſiſtere pilam; quia pari vi ad te immiſſa à ſocio, & re­
miſſa à naui, neceſſe eſt hæreat, quemadmodum di­
xi iam antè poſſe à te obſeruari in pila, quam ſocius
intra pergulam antrorsùm pergens, retrorſùm reijciat.
Quin-etiam, quemadmodum adnotatum eſt euenire
in pergula, vt poſſit pila retrorſum iacta antrorſum
redire; ita heic fieri concipies, ſi ſupponas vim à na­
ui impreſſam eſſe majorem impreſſa à te.
Ita enim
pila ex G ad ſocium vltra H perueniet, & ab illo re­
jecta, non modò in loco rejectionis non conſiſtet, ſed
verſus ipſum quoque ſocium tantum regredietur,
quantum vis ipſius ſuperabitur à motu nauis; cùm tu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index