Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Minimè verò; Nova eſt omnino mea ſententia, & à me pri­
mùm excogitata, & iſtarum temporis anguſtiarum impatiens; quare, vt
iam indicavi ſupra, integrum congreſſum implebit.
Auguſtin. Illa opinion Carteſij mihi ſtatim venerat in mentem, qui
vult à circumfluente Luna comprimi aëra, & Oceani ſuperficiem, ex qua
preſſione, aquarum motus ſequatur, quem vocat æſtum; te fortè huic ad­
hærere putabam; quando quidem Lunæ mentionem feciſti.
Antim. Toto cœlo erras; illam ſententiam minimè approbo, quæ &
phænomenis & veritati non conſentit; ex illa enim ſequitur.
Primò à
Luna meridiana illum maximè comprimi maris tractum, qui tali meri­
diano ſubjacet, aqua verò compreſſa ſubſidit, & quoquo verſum fluit;
igitur non ſummum aquæ tumorem, ſed maximam depreſſionem meri­
diana Luna conciliaret; quod repugnat obſervationibus.
Secundò Præ­
dictam aëris preſſionem omnino ſentiremus.
Tertiò In Plenilunio non
eſſet maior preſſio, tunc enim Luna vicinior non eſt, quàm in Novilu­
nio & Quadraturis, igitur in Plenilunio maior æſtus non eſſet.
Quartò
nullus æſtus eſſet in oppoſita parte terreſtris Globi; quia nulla ibi preſ­
ſio; omitto reliqua cum hæc ad refutandum illud commentum, ſint ſatis.
Auguſtin. Hæc etiam, vt vis, in alium congreſſum remittamus; avidè
tamen ex te audire cupio, quid tamen novi de hoc argumento dicturus
ſis.
Interea antequam hunc congreſſum terminemus nonnulla ex te per­
cunctabor, quæ licèt à te dicta ſint circa tuam hypotheſim, vereor tamen,
vt ea rectè, vt par eſt, à me fuerint intellecta.
Dixiſti Solem inclinati
ſurſum ac deorſum motu accelerato, ac retardato in reciproco acceſſu
& receſſu; quæro ex te, vtrùm Sol novum producat impetum.
Antim. Nullo modo; alioquin ſi per tres continuos menſes (tandum­
dem enim acceſſus ab Apogæo ad mediocrem diſtantiam) motu accele­
rato moveretur, immenſum penè ſpatium percurreret; igitur non pro­
ducit novum impetum, ſed impetus, quem habet, vel à ſe acquiſitum
vel aliunde impreſſum, huic inclinationi ſervit ſimul & alteri; idque, vt
dixi, ad inſtar motûs accelerati & retardati; ſed valdè lentè, quia maior
& potiſſima inclinatio, ſeu determinatio illius impetûs motui circulari
ſervit; quòd autem idem impetus duas aut plures determinationes ha­
beat, res nova non eſt, ſed trita; cùm hoc cuilibet motui mixto & re­
flexo competat.
Auguſtin. Eſtne tibi quodpiam aliud exemplum, in quo ſimilem in­
clinationum ad rectum acceleratum, & ad circularem æquabilem com­
poſitionem habeamus.
Antim. Non deſunt, eáque plurima, duo in mentem veniunt, omnino
ſimilia; primum tale eſt.
Sit longior tubus vitreus altera dumtaxat ex­
tremitate peruius, infundatur aqua, donec ſemipalmus dumtaxat circiter
vacuus reſtet, & ſuppoſito ad extremum apertum arctè digito, tubus
invertatur, tunc cylindrus aëris lentè ac ſenſim aſſurgit, à graviore aquâ
ſurſum extruſus, dum hæc per tubi latera,id eſt per cavam tubi ſuper­
ficiem, ſpiratim ita deſcendit, quod ipſis oculis perſpicuum eſt, vt hic

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index