Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Table of contents

< >
[12.] VI.
[13.] De Sphærula conca@a ex ære. VI.
[14.] VII.
[15.] De Prochyta. VIII.
[16.] De Sphæra cancara. IX.
[17.] De Aſſario. X.
[18.] XI.
[19.] XII.
[20.] De concor diæcrateribus. XIII.
[21.] XIV.
[22.] XV.
[23.] XVI.
[24.] XVII.
[25.] XVIII.
[26.] XIX.
[27.] XX.
[28.] XXI
[29.] XXII.
[30.] XXIII.
[31.] XXIV.
[32.] XXV.
[33.] XXVI.
[34.] ALITER. Poteſt autem & aliteridem effici.
[35.] XXVII.
[36.] XXVIII.
[37.] XXIX.
[38.] XXX.
[39.] XXXI.
[40.] XXXII.
< >
page |< < (33) of 131 > >|
3933SPIRITAL. LIBER.
XX.
Quod ſi in uſumidem parare velimus, ut cratere in aliquo
loco collocato, quanquam ex ipſo plurimum aquæ hauria-
tur, tamen ſemper plenus exiſtat, ita conſtruetur.
Sit vas A B, &
26[Figure 26] in eo aqua, quæ ad
futurum uſum ſuffi-
ciat:
canalis autem
ex ipſo ſit C D, cui
ſubjiciatur torcular
G H:
& regula quæ-
dam juxta canalem
aptetur E F:
ad cu-
jus extremitatem E
ſuſpendatur ſuber K,
exiſtens in torculari:
ad F vero religetur
catenula habens pon-
dus plumbeum X,
quod ita ſit conſtructum, ut ſubere K in torcularis aqua innatante clau-
datur canalis:
evacuata autem aqua extorculari, deſcendens ſuber ca-
nalem aperiat;
ita ut rurſus influens aqua ſuber extollat: & rurſus ca-
nalis claudatur:
oportebit autem ſuber gravius eſſe eo pondere, quod
ad X conſtituitur.
Sit autem jam dictus crater L M in aliquo loco poſitus,
cujus labrum ſit in eadem ſuperficie, in qua torcularis aqua, quando ſu-
bere innatante canalis non amplius influit:
ex torculari vero feratur tu-
bus in fundum crateris H N:
cum igitur pleno exiſtente cratere hauſerit
quis aquam, ſimul &
eam, quæ eſt in H G torculari evacuabit: deſcen-
denſque ſuber canalem aperiet:
& influens in torcular, & craterem aqua
efferet, &
extollet ſuber, ita ut rurſus non amplius influat: atque hoc
toties fiet, quoties quis ex cratere aquam abftulerit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index