Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 316 > >|
1hæc eſt naturalis, ergo ordinata ab vno principio, à quo mobi­
le moueri incipit, & per vnum medium, per quod mobile fer­
tur, & ad vnum terminum, ad quem mobile tendit.
Natura
enim non tantum eſt ordinis cauſa, ſed etiam ordinata ab vno
principio, per vnum medium, & ad vnum finem: vt notum eſt
ex his, quæ literis conſignata ſunt libro octauo de Phyſico audi
tu particula decimaquinta, & alibi ſæpe.
verum hic ordo est
forma mundi, vt demonſtrat Alexander Aphrodiſienſis li­
bro ſecundo quæſtionum naturalium capite decimonono; ergo
dum erat illud chaos antiquum, antequam mundus condere­
tur, erat mundus, quia tunc erat forma mundi, quæ dat eſſe
mundo: quod quis non intelligit eſſe maxime abſurdum?
imo
huiuſmodi vt riſum moueat: qua dere copioſius agemus infra
capite quadrageſimoquarto.
Aduerſus immobiles partes conſimiles, quas com­
mentus eſt Anaxagoras.
Cap. XII.
ANAXAGORAS mundum genitum finxit ab ini­
tio ex corporibus, quæ ſimul erant congregata, & tran
quilla manebant, ac post quietem per motum diſgre­
gata fuerunt: vnum quodque enim in vno quoque abditum la
tebat, & tranquilla pace fruebatur: deinde quæ abdita in vno
quoque latebant, emerxerunt efficacitate mentis, à quare con
dita elici cæperunt, quemadmodum ex colliſione ferri ab ho­
minis manu ex ſilice ignem elidi videmus: dixit etiam Ana­
xagoras ab eo, quod in confuſione exuperat, & quod magis
ſpectatur, vnumquodque vocari: vt lignum ideo lignum dici­
tur, non quod infinitè omnium rerum partes in ligno non lati­
tent, ſed quod ea pars, quæ cæteras vincit, & quæ ſpectantium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index