<s id="N1035D">haec ideo difficulter medicantur, primum
quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis
morbo viribus eorum aer agitatus est <molestus; namque ubi> ventorum agitationibus extenuatur, a vitiosis corporibus detrahit sucum et efficit ea exiliora. </s>
<s id="N10360">contra vero lenis et
crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit eos et reficit, qui in his sunt inpliciti morbis. </s>
</p>
</subchap2>
<subchap2 id="N10363">
<p id="N10364" type="main">
<s id="N10366">
Nonnullis placuit esse ventos quattuor: ab oriente aequinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali favonium, ab septentrionali septentrionem. </s>