Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (27) of 672 > >|
3927De ignis Natura autem, Aquam videlicet & Terram, attenuari: Atqui attenuan-
di vis Calor eſt, cogendi Frigus;
tenuioribus ergo naturis aëri &
igni calor tribuendus fuit, qui craſſiores attenuaret, craſſioribus
verò naturis terræ &
aquæ frigus congruebat, quod cogeret tenuio-
res, ijſque quodammodo vincula inijceret.
Eſt autem obſeruan-
dum ſingulas vniuſcuiuſque elementi complexiones binarum qua-
litatumita temperandas fuiſſe, vt, quoniam altera Actiua, altera
Paſſiua eſt, altera alteri præſtaret, hoc eſt, ſuas vires clariùs &
mani-
feſtiùs exerceret;
atque adeò in duobus quidem Elementis Paſſi-
uæ, in duobus verò Actiuæ ſummum locum obtinerent.
Cum enim
ea, quæ eiuſdem Qualitatis Actiuæ communione ſimilia ſunt;
de-
beant viciſſim permiſceri, alterum ab altero aliquid pati neceſſe eſt:
neutrum autem externam vim accipere poteſt, ſi pari eiuſdem qua-
litatis Actiuæ gradu prædita fuerint:
alterum igitur præpolleat,
oportet.
Quare ignis Aërem vincit calore, Aqua Terram frigore:
æquum ſcilicet fuit fugacem Ignem, qui difficilè miſcetur, quàm
citiſſimè agere, validiuſque miſcere cœtera, Aërem autem, qui ſua-
pte naturâ adeò fugax non eſt, &
facilè miſcetur, languidiùs ope-
rari:
Contra verò potiſſima vis coërcendi elementa permiſta, hoc
eſt frigus, Aquæ potiùs quàm Terræ congruit, quòd illa longè fa-
ciliùs quàm Terra permiſceatur.
Inter quæ autem elementa con-
uenit Qualitate Paſſiuâ, ea diſſident Qualitate Actiuâ, cuius viri-
bus cùm inter ſe confligunt, vt temperamentum aliquod nanci-
ſcantur, ipſa quoque Paſſiua qualitas mutationem aliquam ſubeat,
neceſſe eſt:
Atqui in alterutro qualitas Actiua ſumma eſt; in altero
igitur ſumma eſſe debet Qualitas Paſſiua.
Hinc ſi vtrumque Ele-
mentum humidum ſit, ſummum frigus eſt in Aquâ, at non item
ſummus calor in Aĕre:
maior igitur humiditas aëri tribuenda fuit,
quàm aquæ, vt ſe facillimè inſinuans aër ſuâ tenuitate præueniret
actionem frigoris vali dioris illum conſtipantis.
At ſi vtrumque ſic-
cum ſit, ſummus calor in Igne eſt, ſed non ſummum frigus in Ter-
râ;
huic igitur validior ſiccitas, quæ permiſtioni diutiùs obſiſte-
ret, tribuenda fuit, quàm igni, vt, dum terræ craſſities obſtinatior
obſtruit effugia, ne ignis elabatur, huius calor ſenſim langue-
ſcens vim ſentiat proximi frigoris fugacem naturam coercentis.
Gradon. Sic igitur (ſi ſatis mentem tuam, Maurocene, ſum aſ-
ſecutus) res ſe habet.
Ignis, quippe qui reliqua corporis elementa
calore vincit, ea attenuat:
ex quo fit vt aĕr tenuior factus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index