Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1aquea parte. Hæc autem vel ignibus, vt in
pane
: & pinguedine, quæ cocta non putreſ­
cit
: vel ſi humidum paucum ſit, vt in ſali­
ta
carne, frigido, & ſicco ſeruatur, qua­
lis
eſt aër dum mouetur.
Nam aër cùm mo­
uetur
, frigidus eſt, & ſiccus: frigidus qui­
dem
ob naturam, ſiccus ob motum: motus

enim
exciccat.
Ob hoc igitur aër immotus
corrumpit
, quia humectat, nec tantùm,
quantum
neceſſe eſt refrigerat: dum autem
mouetur
, conſeruat, exccicans ob motum,
& vehementer refrigerans.
Multa ergo cùm
aër
exponuntur, corrumpuntur, quæ aliter
incorrupta
manebant: alia ſeruantur, quæ
abſque
aëris auxilio corrumperentur.
Itaque
non
ſolùm hæc, ſed alia, quæ inferiùs di­
centur
, à putredine ſeruantur.
A rancore au­
tem
& carie humida tuentur, & quæ aëris
motum
prohibent: nam ab hoc ſiccantur.
Sed talia cùm ſint immodicè calida, vel ſic­
ca
, licet à putredine ignis auxilio præſerua­
rentur
, corrumperentur tamen abſque pu­
tredine
.
De putredinis igitur cauſis ac gene­
ribus
, & auxiliis ſatis dictum eſt.
Reliquum
eſt
igitur vt doceamus, ipſi Sacro liquori,

de
quo ſuprà diximus, nihil Elixir propin­
quius
eſſe, quod pater meus conſtruxit.

dorata
pleraque ligna, & herbæ ardente
aqua
excipiuntur, & in fimo ſepulta ſemi
putreſcunt
, vnde ( vt dictum eſt ) tenuior
pars
à terrea ſeparatur, inde diſtillatione
optimum
quicquid eſt fæce ſola relicta de­
trahimus
.
Dentes hoc firmant, & canos
retardat
, concoctionem, memoriam, &
ſenſus
iuuat, Sacro liquore, tametſi plures
in
mediam prouehat ſenectam, longè in­
feriùs
.
At dices, ſi putridus calor corrumpit,
cur
etiam non igneus, cùm eiuſdem ſit ge­
neris
?
Hoc eſt, quia igneus exterior eſt,
putridus
autem intimus: ob hoc igneus cùm
ad
ſe trahat, & ſiccando, trahendo ſiccat
interiora
, & putredinem prohibet.
Putri­
dus
quamvis ſiccet, cùm intimus ſit, & ad
ſe
trahat ( omnis enim calor ad ſe trahit )
interiora
humectat, & putrefacit.
Putridus
igitur
cum igneo conuenit, quòd & ipſe ſic­
cet
, & generet: & cum naturali, quòd in
penetralibus
iaceat, & corrumpat.
Ob id
putridus
calor, medius rectè dictus à qui­
buſdam
inter igneum, & naturalem.
Nam
ſubſtantia
ſimilis eſt igneo, ſitu in compa­
ratione
ad alimentum naturali: nam ſemper
igneus
extra alimentum poſitus eſt.
Sed di­
ces
, cur putridus calor veneni auctor eſt,
igneus
omnibus reſiſtit venenis? Nam vul­
nera
ex venenatis animalibus profecta, ſi can­
denti
ferro vrantur, expertia fiunt: & me­
dicamenta
quælibet cùm vruntur, & in ci­
nerem
rediguntur, venenum eſſe deſinunt:
ſublimata
autem ( ſic enim nunc quæ anti­
quo
tempore cocta vocabantur ) vt ſæpiùs
cocta
fuerint, fiunt pernicioſiora, & ma­
gis
præſentanea ad mortem.
Ratio eadem
eſt
in putredine, & his quæ ſublimantur:
nam
vbi calor augetur, & humidum non
finitur
, vt in his, quæ coquuntur, aut pu­
treſcunt
, veneni vis exacerbatur: vbi verò
vruntur
, quum omnis humida pars pereat,
& ſimul finiatur caliditas, vt in cinere, ne­
ceſſe
eſt, & veneni vim totam abſcedere.
Non abſurdè igitur quidam argento viuo

ſublimato
peſtem curabat, nam vi ignea
omne
venenum finitur.
Sic apud Auſonium
rectè
:
Toxica zelotypo dedit vxor mœcha marito,
Nec
ſatis ad mortem credidit eſſe datum
Miſcuit
argenti lethalia pondera viui,
Cogeret
vt celerem vis geminata necem.
His explicatis ad elementorum hiſtoriam

redeamus
, quæ tria eſſe docuimus, aërem,
aquam
, terram.
Nec neceſſe fuit aërem
miſceri
in generatione, quoniam calor ad
patiendum
minimè aptus eſt: concurrunt
elementa
vt materia, ideò terra & aqua ſuf­
ficiebant
.
Sed nec vt calefacerent, quando­
quidem
alius calor fuit neceſſarius origine
cœleſtis
, & ille etiam operi ſufficiebat, cum
duobus
caloribus, veluti duobus principi­
bus
deteriùs res proceſſura fuiſſet, nec ele­
menta
frigida alieno calori, elementique
contrarij
paruiſſent.
Quinimò pugna quæ­
dam
hæc fuiſſet, non generatio.
Admirabi­
tur
forſan aliquis, quòd in contradicen­
tium
libris aliter ſenſerim.
Sed vbi opinio­
nes
antiquorum ſequi propoſitum fuit, hîc
verò
docere veritatem.
Cuius igitur cauſa
elementum
aëris factum eſt?
Vt ſubiicere­
tur
radiis ſiderum, illorúmque vires excipe­
ret
: adeò excipit, vt in repentinis mutatio­
nibus
non ſolùm animalia, ſed etiam plan­
tas
occidat, velut hoc anno M. D. XLIX.

triduò
citrangula omnia Liguriæ ſiccauit,
prodigio
non leui.
Cauſa eſt, quòd calori ſu­
perueniens
corpora tàm plantarum, quàm
animalium
aperta offendit, & calorem, qui
intùs
eſt, extinguit: non ita diuturnum
frigus
, quod ſenſim obrepit, licet maius
longè
fuerit.
Hoc verò contingere non poſ­
ſet
, ſi ( vt ferunt) ſpontè eſſet calidiſſimus.
Ob id verò & perſpicuus factus eſt, & fri­
gidiſſimus
, vt animalibus eſſet ſalubris, &
commodus
, non vt nugantur, calidiſſimus
& humidiſſimus.
Quod verò ad confirmatio­

nem
huius ſententiæ eſt, arduámque diſſol­
uit
quæſtionem, eſt, quòd exhalantes toto
ore
aërem excalefaciunt: quòd ſi conſtrictis
labiis
exſufflent, infrigidant.
Cauſam enim
hanc
non aliam eſſe conſpicuum eſt, quàm
quòd
cùm ſpontè ſit frigidus, cum impetu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index