Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 241 > >|
1natione opus habuiſſet Archimedes, intelli­
gamus.
Merſ. Principio, quoniam id ex me pla­
cet audire, grauitatem ex mole inueſtigan­
dam intelligens, quotquot apud authores
extabant de terræ magnitudine opiniones,
cœpi ad examen reuocare, vt eas, quæ pro­
babili alicui coniecturæ & rationi niterentur,
à temerè conſtitutis, ſecernerem.
Cum ve­
rò in omnibus γεομετρικ́ν ἀχρίβειαν deſidera­
rem, & in ſingulis labem aliquam mihi vi­
derer deprehendere, vulgatiſſimæ demùm̨
opinioni acquieſcendum cenſui, quæ 60 mil­
liaria Italica mediocria ſingulis gradibus tri­
buit; vt à veritate minimùm recederem, vel
ſaltem eos ſolùm haberem aduerſarios, qui
nimio in antiquitatem ſtudio feruntur. Scru­
pulus tamen, fateor, animum quantumuis
diſſimulantem ſtimulabat, quoties milliaria
huiuſmodi minoribus menſuris diſtinguere
atque ad pedes reuocare opus erat; quem̨
enim potiſsimùm pedem vſurparem, incer­
tus hærebam; cùm pro diuerſa aſſumpti pe­
dis longitudine moles tota terreni globi alia
atquè alia deprehenderetur, diſcrimine non
contemnendo.
Perpendens itaque corporum vmbras ideo
ſemper in oppoſitam Soli plagam proijci,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index