Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 360 > >|
1mouetur, non poteſt non fluere, ac refluere. Quòd porrò ſicut
Iupiter ſuos ſatellites ſibi circumducens, dum interim vnà cum
ipſis motu duodecenni transfertur per Zodiacum, cenſetur eſſe
vnà cum ipſis totale quodam mobile; ita Terra Lunam ſibi
circumducens, dum interim vnà cum ipſa transfertur motu an­
nuo per Zodiacum, vnum aliquod mobile totale cum ipſa cen­
ſeatur: Ideò, ſi aliunde ſupponatur Sol, dum ſibi circumuoluitur,
emittere quoſdam veluti magneticos radios, quibus Planetas ſi­
bi circumducat, ac ſpeciatim hoc mobile (Terram videlicet cum
Luna) Efficietur, vt quia hoc mobile pendebit à Sole per radium,
veluti plumbum à clauo per filum; efficietur, inquam, vt, Quem­
admodum plumbum ſegniùs vibratur, ſi infra appendatur
plumbulum, quo longius penſile euadat; aut ocyùs, ſi ſupra illige­
tur plumbulum, à quo appetente redire celeriùs, reducatur citiùs:
Jta Terra per Plenilunium moueatur aliquantò pigriùs, quòd
tunc propter Lunam veluti infernè appenſam prolixius euadat
quaſi penſile; & per Nouilunium velociùs, quòd tunc Luna ve­
luti ſupernè impendens acceleret nonnihil motum.
Quare &
exinde ſuperuenit quædam tam in Plenilumo, quàm in Noui­
lunio inæqualitas, ob quam tunc mare fluat, ac refluat, quàm per
quadraturas æſtuoſiùs.
Quòd autem prætereà hi fluxus, re­
fluxuſque intendantur ipſis Solſtitiorum, Æquinoctiorumque
temporibus; cauſſa eſſe poteſt ſuperueniens tertia inæqualitas,
ob prolixiores, breuioreſque diurni motus arcus (parallelos ſem­
per æquatori acceptos) per Zodiacum; atque ita quidem, vt cùm
in Æquinoctiis motus diurnus per hoſce arcus ſit maximè ad­
uerſus motui annuo ſecundum Zodiacum, efficiatur aliunde,
vt æstus ſint per Æquinectia, quam per Solſtitia vehementiores.
A p.
306. in 313.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index