Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 145 > >|
1
THEOREMA VII.
Impulſus centri grauitatis totus mouet, cùm huius interuallum ab
hypomochlio eſt œquale ſemidiæmetro figuræ motús.
Impulſus enim centri grauitatis prohibetur à motu; cùm vel
ipſum centrum, vel pars aliqua à centro mota in hypomochlio
quieſcit.
At verò cùm interuallum centri grauitatis eſt æqua­
le ſemidiametro figuræ motûs; neque ipſum centrum, neque ali­
qua pars à centro mota in hypomochlio quieſcit: totus igitur
impulſus movet.
THEOREMA VIII.
Impulſus movens ad totum impulſum rationem habet, quam ſegmen­
tum ſemidiametri ab hypomochlic & centro grauitatis interceptum, ad
ſemidiametrum figuræ motûs.
Cùm hypomochlium ſit trutina; totusque impulſus quieſcat,
cùm centrum hypomochlio occurrit, per theor. 6 totus verò
impulſus moveat, cùm huius à centro intervallum eſt æquale
ſemidiametro figuræ motùs per theore: 7. erit impulſus mo­
uens æqualis ſegmento ſemidiemetri inter centrum grauitatis
& hypomochlium intercepto In figurâ ſequenti BEC ſit A centrum
grauitatis, DE hypomochlium, & AC ſimidiameter æqualis
toti impulſui: eritque DA interuallum centri grauitatis A &
hypomochlij DE, grauitas mouens centri A.
Vt enim AD ad
vectem AC; ita per Axioma 2. ratio impulſús ex eodem pon­
dere A appenſo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index