Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
31
31 (19)
32
32 (20)
33
33 (21)
34
34 (22)
35
35 (23)
36
36 (24)
37
37 (25)
38
38 (26)
39
39 (27)
40
40 (28)
< >
page |< < (27) of 672 > >|
3927De ignis Natura autem, Aquam videlicet & Terram, attenuari: Atqui attenuan-
di
vis Calor eſt, cogendi Frigus;
tenuioribus ergo naturis aëri &
igni
calor tribuendus fuit, qui craſſiores attenuaret, craſſioribus
verò
naturis terræ &
aquæ frigus congruebat, quod cogeret tenuio-
res
, ijſque quodammodo vincula inijceret.
Eſt autem obſeruan-
dum
ſingulas vniuſcuiuſque elementi complexiones binarum qua-
litatumita
temperandas fuiſſe, vt, quoniam altera Actiua, altera
Paſſiua
eſt, altera alteri præſtaret, hoc eſt, ſuas vires clariùs &
mani-
feſtiùs
exerceret;
atque adeò in duobus quidem Elementis Paſſi-
, in duobus verò Actiuæ ſummum locum obtinerent.
Cum enim
ea
, quæ eiuſdem Qualitatis Actiuæ communione ſimilia ſunt;
de-
beant
viciſſim permiſceri, alterum ab altero aliquid pati neceſſe eſt:
neutrum autem externam vim accipere poteſt, ſi pari eiuſdem qua-
litatis
Actiuæ gradu prædita fuerint:
alterum igitur præpolleat,
oportet
.
Quare ignis Aërem vincit calore, Aqua Terram frigore:
æquum
ſcilicet fuit fugacem Ignem, qui difficilè miſcetur, quàm
citiſſimè
agere, validiuſque miſcere cœtera, Aërem autem, qui ſua-
pte
naturâ adeò fugax non eſt, &
facilè miſcetur, languidiùs ope-
rari
:
Contra verò potiſſima vis coërcendi elementa permiſta, hoc
eſt
frigus, Aquæ potiùs quàm Terræ congruit, quòd illa longè fa-
ciliùs
quàm Terra permiſceatur.
Inter quæ autem elementa con-
uenit
Qualitate Paſſiuâ, ea diſſident Qualitate Actiuâ, cuius viri-
bus
cùm inter ſe confligunt, vt temperamentum aliquod nanci-
ſcantur
, ipſa quoque Paſſiua qualitas mutationem aliquam ſubeat,
neceſſe
eſt:
Atqui in alterutro qualitas Actiua ſumma eſt; in altero
igitur
ſumma eſſe debet Qualitas Paſſiua.
Hinc ſi vtrumque Ele-
mentum
humidum ſit, ſummum frigus eſt in Aquâ, at non item
ſummus
calor in Aĕre:
maior igitur humiditas aëri tribuenda fuit,
quàm
aquæ, vt ſe facillimè inſinuans aër ſuâ tenuitate præueniret
actionem
frigoris vali dioris illum conſtipantis.
At ſi vtrumque ſic-
cum
ſit, ſummus calor in Igne eſt, ſed non ſummum frigus in Ter-
;
huic igitur validior ſiccitas, quæ permiſtioni diutiùs obſiſte-
ret
, tribuenda fuit, quàm igni, vt, dum terræ craſſities obſtinatior
obſtruit
effugia, ne ignis elabatur, huius calor ſenſim langue-
ſcens
vim ſentiat proximi frigoris fugacem naturam coercentis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index