Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 129 > >|
1neam inclinatam ade: quia ergo motus ad motui ab, &
motus ae motui ac eſt æqualis ut prop: 13. oſtendemus:
ſunt autem duo triangula dab. eac ſimilia inter ſe, erit
ut bc ad ba, ita de ad da, incrementa nimirum velocita­
tis motus in linea perpendiculari & lineà inclinata.
In
crementa ergo velocitatis eadem ratione fiunt &c.
Propoſitio XI.
Impulſus in quolibet motu ſeu recto, ſeu inclinato eſt major gra­
uitate.
MOtum in quolibet puncto lineæ perpendicularis
eſſe majorem ſuà grauitate nullum eſt dubium:
nam cùm velocitas cum ipſo motu incipiat augeri, ſicu
ti à principio eſt æqualis grauitati, ita in progreſſu erit
major grauitate.
At verò de motu per lineam inclina­
tam dubitari poteſt: propterea quód à grauitate fiat im
pedità, ac proinde minori: id tamen hac ratione oſten­
demus.
Grauitas in lineà inclinatà eò magis impeditur
à ſuà velocitate, quò magis hæc inclinatur, eſtque; ſinus an
guli inclinationis idem qui grauitatis exceſſus: uti
prop: 14. oſtendemus: grauitas ergo per lineam perpen­
dicularem ad grauitatem per lineam inclinatam, ut ſi­
nus totus ad ſinum complementi anguli inclinationis,
ac proinde ut linea ab ad linea ad. at verò velocitas in b

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index