Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 491 > >|
1Anima rationalis; atqui nihil horum fruſtrà eſt, vt conſtat; ſi corporea,
vel
eſt corpus, vel forma;
ſi corpus, vel elementum, vel mixtum;
vtrumque
ſuum finem habet, & conſtantem vſum;
ſi forma quamdiu
eſt
principium actionum compoſiti fruſtrà non eſt;
quippe ad cum finem
eſt
inſtituta;
hinc optima ratio ducitur, cur forma materialis ſeparata
exiſtere
non poſſit citra miraculum, quia ſcilicet fruſtrà eſſet;
cum enim
non
poſſit agere niſi in ſubiecto, ſi ſubiectum non eſt, fruſtrà eſt;
at verò
anima
rationalis, quæ aliquas actiones in organicas habet, fruſtrà non
eſt
etiam ſeparata, igitur immortalis eſt:
vtramque rationem ſuo loco fu­
demonſtrabimus;
ſi verò accidens eſt, haud dubiè alteri ineſſe debet
propter
ſuum finem intrinſecum, quem alibi effectum formalem ſecun­
darium
appellamus;
quem ſcilicet præſtat in ſuo ſubiecto, cui certè ſi ni­
hil
præſtaret, in eo fruſtrà eſſet;
ſic caloris effectus ſecundarius eſt rare­
factio
, vel reſolutio partium ſui ſubiecti, vel aliquid aliud; impetus,
motus
&c.
Igitur tunc effet fruſtrà accidens, cum ſuo illo effectu careret;
hinc
rationem contrarietatis aliquando petemus, certiſſimam quidem,
licet
nouam, & inde clariſſimè conſtabit, cur, & quomodo vnum contra­
rium
ab alio deſtrui dicatur;
ſed non eſt huius loci: cùm verò audis fi­
nem
:
ne quæſo cogites aliquid morale, nec enim illum finem intelligo, ad
quem
ab agente rationabili deſtinatur: ſed eum dumtaxat, ad quem na­
tura
ipſa, vel eſſentia rei ſpectat, ſed de his ſatis.
Axioma VII.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index