Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
31
31 (15)
32
32 (16)
33
33 (17)
34
34 (18)
35
35 (19)
36
36 (20)
37
37 (21)
38
38 (22)
39
39 (23)
40
40 (24)
< >
page |< < (23) of 300 > >|
3923Liber Primus. qui per initium Cancri tranſit, & terminatur a polis, ſeu deſinit ad Eclypticæ polos. aliæ verò, quæ ſunt in
altera medietate, erunt in prima Capricorni parte.
Similiter ſydera omnia dicuntur eſſe in eo Zodiaci ſi-
gno, quamuis non ſint intra ipſum, nec ſub ipſo, per quod circulus quiſpiam latitudinis tranſiens, etiam per
ſydus, illud tranſeat.
6 Sub Eclyptica, vel ſaltem propè eam fiunt Eclypſes luminarium Lunæ, ac Solis, vnde Eclyptica de-
nominata eſt.
7 Exhibet nobis Eclyptica puncta quatuor Cardinalia, duo videlicet Aequinoctia, vnum verum in prin
cipio Arietis, alterum Autumnale in principio Libræ:
& duo ſolſtitia, vnum æſtiuum in principio Cancri,
alterum hyemale, vel brumale in principio Capr@corni, de quibus ſuo loco agetur.
8 Quoniam verò Zodiacus irregulariter oritur, occidit, & cælum mediat, ideſt, non vniformiter, nec
æquabiliter vti æquator;
ideo Aſtronomi menſurant ortus, & occaſus partium, vel arcuum Zodiaci, vel po-
tius Eclypticæ per partes, aut arcus æquatoris, quæ illis cooriuntur, occidunt, ac cælum mediant, vel quæ il-
lis coaſcendunt, aut condeſcendunt, quos æquatoris arcus propterea appellant aſcenſiones, deſcenſiones, ac
de quibus ſuo loco fuſius agemus.
9 Zodiacus noſter oſtendit in quo gradu Sol quotidie verſetur, ſi dies oblata quota ſit non ignoretur.
Nam cum in noſtro Zodiaco poſuerimus dies menſium correſpondentes gradibus ſignorum, ſi propoſitum
diem in Zodiaco reperias, è regione illius erit gradus ille, quem Sol tunc occupat.
Anno tamen Biſſextili, quo Februarius habet dies 29. pro die 29. accipe primũ diem Martij, ſicque dein-
ceps vſq;
ad finem anni ſemper pro oblato die accipiendus eſt ſequens: quia dies 29. non eſt in Zodiaco de-
ſcriptus, idcirca tunc dies propoſita 29.
tranſit in locum primæ Martij, & ſic etiam reliqui dies protrudũtur
ſupra ſequentes.
Aliter ex materiali Sphæra: ſtatuè Sphæram Aſtronomicè, deinde meridianam Solis altitudinem obſer-
ua, vti ſupra docui:
poſtea reuoluè primum mobile, notando quinam gradus Eclypticæ tranſeant ſub gradu
illo meridiani, qui terminus eſt ſolaris altitudinis depręhenſæ:
is enim erit ille gradus, quem tunc Sol occu-
pat.
quia verò bini gradus illac tranſibunt, illum accipies, qui pręſenti tempeſtati congruet. Exactius tamen
idem aſſequeris ex calculo Solis.
de quo ſuo loco dicetur.
10 Vtuntur Aſtronomi breuitatis cauſa Characteribus ſignorum Zodiaci loco nominum, quod etiam
nos deinceps factitabimus.
♈, ſunt cornua Arietis. ♉, caput Tauri cornutum. ♊. ſignificat coniunctos Ge-
minos:
deberent ſcribi ſic, II. ♋, ſunt duo oculi cum cornibus Cancri: ♌, cauda Leonis. ♍, pro ariſta Vir-
ginis, ſed deberet eſſe productior.
♎, imago alterius lancis. ♏, refert ipſum Scorpionem. ♐, ſagittæ Sagit-
tarij imago.
♑. Capricornum ipſum aliquo modo repræſentat. ♒, flumini aſſimilatur. ♓, Piſces ſimul alli-
gatos figurat memoriæ autem cauſa hoc diſticho ſigna 12.
compræhenduntur.
Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,
Libraq́ue, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Piſces.
De duobus Coluris. Cap. VII.
QVod ad eorum etymon attinet, audiendus eſt Macrobius lib. 1. de ſomnio Scipionis, præter hos inquit,
alij duo ſunt Coluri, quibus nomen dedit imperfecta conuerſio.
quæ ſic explico, Kολ{ομ}ρος græca vox eſt,
imperfectum ſignificans:
quia igitur in noſtra obliqua mundi Sphæra, in qua primi Aſtronomiæ
cultores, qui nomina rebus Aſtronomicis indiderunt, imperfectè hoſcè duos circulos apparere videbant,
eos ideo Coluros quaſi imperfectos denominarunt.
quod autem imperfectè appareant in obliqua Sphæra,
facilè in meteriali Sphæra videre eſt;
eleuato enim noſtro Arctico polo vtcumque, v. g. gradibus 23. {1/2}. ita
ſcilicet vt vterque polarium circulorum horizontem contingat, vnus ſuperius, alter inferius, ſi poſtea mo-
tu diurno Sphæra moueatur, illico apparebit@illam Colurorum partem, quæ intra polarem circulum An-
tarcticum continetur, nunquam ſupra noſtrum horizontem eleuari;
idem in quauis Sphæræ obliquitate vi-
debis accidere, præterquam in Sphæra recta, vbi toti, ſucceſſiuè tamen, ſupra horizontem aſcendunt.
Sunt autem coluri dno circuli maximi mobiles, ac ſingulares, tranſeuntes ambo per mundi polos, ibique
ſe mutuo ortogonaliter, ſeu ad angulos rectos ſecantes, tianſeuntes etiam per quatuor puncta Zodiaci Car-
dinalia:
vnde ille qui tranſit per puncta ſolſtitialia dicitur colurus ſolſtitiorum, in quo etiam ſunt duo poli
Eclypticæ;
alter dicitur colurus Æquinoctiorum, quod per puncta duo Æquinoctialia incedat. quid verò
ſolſtitium, quid Æquinoctium, dicetur ſuo loco.
Inuentio autem ſituationis eorum in mundo, eodem modo, & eadem opera qua, & Zodiaci ineunda eſt:
motu, enim primi mobilis perpetuo locum, vna cum Zodiaco variant; quapropter Sphæra Aſtronomicè
collocata in eadem conſtitutione, qua Zodiacum demoſtrat, etiam coluros per quatuor eius puncta Cardi-
nalia incedentes, rectè in cælo nobis repræſentare poterit;
ac proinde eos recte concipere poterimus.
Colurorum officia ſunt. Primum; Vſus eorum materialis mihi magis videtur quam, vt aiunt formalis: vi-
dentur enim in materiali Sphæra potius poni, vt cæteros circulos mobiles ſuſtineant, quam vt in cælo cir-
culos vllos repręſentent.
poſſumus tamen aptè dicere eos fungi officio primi mobilis, in eo enim, vt alias
diximus omnes circulos concipiendos eſſe Aſtronomi præcipiunt.
Cùm igitur videamus cæteros circulos
Coluris incumbere, ijſque inniti, non ſecus, ac in primo mobili, idcirco eos illud referre non eſt inconue-
niens aſſerere.
2 Oſtendunt illa@ quatuor puncta Zodiaci Cardinalia.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index