Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 1055 > >|
1aliquod animal eſt rationis impos. Sic, ſi omne quod mouetur ab aliquo, mouetur ſecundùm, aut

præter naturam, & aliquod igitur ab alio ſecundùm naturam mouebitur.
Prętereà pulſus & tactus
ſunt motus qui ab alio fiunt, omnia verò animalia, eorumque.
partes pulſu tractuque. mouentur, & ex il­
lis aliquæ ſecundùm naturam.
Ortus item & interitus ſunt motus naturales; nil tamen aut ſe­
ipſum producit, aut perimit, niſi fortè per accidens vt ignis.
Et planè Ariſtoteles, dum cauſſas &
conditiones putredinis explicaret, docuit ipſam eſſe interitum naturalem; fieri verò ab externo, ni­
mirùm à continente.
Auctiones etiam ſunt motus naturales, a & ipſę quoque fiunt ab extrinſeco, apud

eos præſertim, qui nutritionem in plantis ab extrinſeco, vt ambiente perfici putant, quorum prin­
ceps eſt Theophraſtus.
Ergo quòd egeant extrinſeco non tollit quominus ſint motus naturales.
Admonebat etiam nos Ariſtoteles in animali, in quo motus à ſeipſo manifeſtè reperitur, item mo­
tum adeſſe naturalem, atque illum ab alio fieri, ſiue à continente, ſiue etiam ab alimento.
Mouetur etiam
medium à facultate ſuſque.
deque., nihilominus cùm propendeat vtroque elementum, mouetur ſecun­
dùm naturam, idem quoque communicat motum corpori quod per illud agitatur non minus contrà
quae ſecundùm naturam, prout propenſionem offendit in eo quod mouetur.
Quamobrem non poſ­
ſum in eorum venire ſententiam ( quanquam viri virtutis & ſapientiæ gloria præſtantes) qui ita in vio­
lenti definitione externum poſitum eſſe volunt, vt ſi motus futurus ſit naturalis, eius cauſſam inter­
nam
eſſe oporteat, atque illam quidem non vt materiam, ſed vt efficientem: quippe quae oppoſita inſint

in eodem, ſed externum pertinet ad efficiens, quod in violenti definitione ponitur.
Ergo & inter­
num
quod accipitur in definitione naturalis.
Nam ſi ita diſtinguuntur externum & internum, quae exter­
num faciat motum violentum, internum verò naturale.
Ergo quotieſcunque fuerit externum motus
erit violentus, & contrà, vbi internum naturalis, quae ſi violentus paſſo non conferente vim, eo verò
conferente naturalis, vtique vbi externum, ibi vim non conferet paſſum, vbi internum, ibi conferet.
aliter non repugnarent hæc eſſe violentum motum ab interno, & ab externo naturalem. Quod ſi
ita eſt ſuperuacanea eſt illa conditio paſſo non conferente vim, quę vbique aſſumitur in violenti de­
finitione.
Prætereà vbi aliqui effectus in determinatè naſcuntur ex cauſsis oppoſitis, non diſtin­
guuntur per eas cauſſas, neque licet argumentari ab oppoſito effectu ad cauſſam oppoſitam; veluti
quia concretio & eliquatio, qui ſunt effectus oppoſiti, & indefinitè naſcuntur ex calore & frigo­
re, non diſtinguuntur, ita vt eliquatio ſit à calore, & à frigore concretio, ſed etiam eliquatio poteſt
eſſe à frigore.
Proinde non valet, eſt eliquatio; ergo calor, nec ſi eſt eliquatio à frigore. ergo con­
cretio
erit à calore.
Sic naturale & pręter naturam cum ab vtraque cauſſa, & externa & interna in­
determinatè naſcantur.
ergo non diſtinguuntur naturale & præternaturam per externum & inter­
num.
Patet autem id quae ex dictis poteſt aliquid ab externo moueri ſecundùm naturam. Quòd

aut ab interno præter naturam moueatur, oſtendit nobis Ariſtoteles 8. Phyſ. vbi accepit, anima­
lia moueri ab animo, & hoc eſt ſine controuerſia principium internum.
Contingit tamen parteis
animalis ab animo pręternaturam moueri.
Viri celeberrimi iterum nos hîc vrgent, Ex hoc di­
cto multò magis eorum decretum corroborari.
Nimirùm motum eſſe naturalem merito principij
agentis, non aut patientis, vt nos accepimus.
Etenim planum eſt animal totum ſeipſum mouere
ſecundùm naturam, corpus aut fieri poſſe, vt moueatur pręter naturam.
Proptereà motus non cauſ­
ſa principij patientis, ſed agentis duntaxat erit naturalis.
At verò nos, etſi ſuperius oſtendimus,
quemadmodum anima ſit natura, & quae vt forma per quam exiſtunt ſingulæ partes animalis, vt ve­
rò in quadam parte conſiſtens, & à cęteris ſegregata verè anima & efficiens: tamen vt vis argu­
menti propoſiti exploretur.
Noto primùm animal accipi totum ſecundùm eſſentiam, quod ex ani­
mo & corpore conflatum eſt, vbi animus per ſe mouet, corpus per ſe mouetur, & ita mouens mo­
uet corpus ſecundùm naturam, quia cum ſit difforme, ſic eſt aptum natum moueri totum animal.
qua­
re etiam ſecundùm naturam patientis.
Secundò totum, quod eſt corpus, etiam conſideratur in vni­
uerſitate ſua, quod dicitur ſecundùm formam, & ita mouetur ſecundùm naturam, vt dictum eſt.
vel

per ſingulas parteis, & ſecundùm materiam, & tunc aliquas contingit moueri præter naturam.
Sed
vt mouentur præter naturam, ſic etiam mouens agitat illas præter naturam.
Quare etiam falſum eſt
illud eum motum eſſe naturalem ex parte principij agentis.
Neque neceſſe eſt eandem rationem inter
animam & totum corpus, atque inter ſingulas parteis conſeruari, & laborat obiectio fallacia ſecun­
dùm figuram dictionis.
Itaque verendum non eſt in philoſophia Peripatetica, motum naturalem ab
alio dari, modo id quod patitur, aliquam vim conferat ei quod mouetur.
Idcirco ſic iudico, ſiquan­
do clariſsimi philoſophi motum ab alio pro violento acceperunt, eos non omnem motum, quomo­
docunque
fieret ab alio, ſumpſiſſe, vt noſtri faciunt, ſed vt fit in vocibus quæ ſunt ad vnum, mente
comprehendiſſe primum ſignificatum eius quod eſt ab alio: hoc aut eſt ab alio ſimpliciter, ideſt, nul­
lo interno principio habilitateúe concurrente, quod ſanè idem valebit àc violens.
Atque ob id
motum ferri magnetem verſus, & alimenti ad membra naturalem eſſe defendunt, quae mouentia vim
quandam mobili imprimant, quam conferat paſſum, vt ad locum ſuæ formæ ſiue ſpeciei conuenien­
tem
ferat, à qua complementum ſuæ facultatis accipiat.
Ergo multò magis erit motus ille naturalis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index