Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
381 369
382 370
383 371
384 372
385 373
386 374
387 375
388 376
389 377
390 378
391 379
392 380
393 381
394 382
395 383
396 384
397 385
398 386
399 387
400 388
401 389
402 390
403 391
404 392
405 393
406 394
407 395
408 396
409 397
410 398
< >
page |< < (378) of 532 > >|
390378& duo Anguli A, C, duobus ãngulis D, F, æquales erunt, vterque vtrique. Si
1118. huius. fuerint igitur duo triangula, &
c. Quod oſtendendum erat.
SCHOLIVM.
_DIXIMVS,_ vtrumque reliquorum angulorum debere eſſe vel maiorem, vel
minorem recto.
Nam alias falſa eſſet propoſitio. Sit enim triangulum ſphæricum
2220.1 Theod. quodcunque _ABC,_ habens duo latera _AB, AC,_ æqualia:
Producto autem latere
228[Figure 228] _CB,_ ad _D,_ ita vt _CD,_ ſit arcus ſemicirculo minor, duca-
tur per puncta _A, D,_ arcus circuli maximi _AD.
Itaque
triangula _ADB, ADC,_ angulum angulo æqualem habẽt,
nempe _D,_ communem, &
duo latera _AD, AB,_ æqualia
duobus lateribus _AD, AC,_ vtrumque vtrique;
& tamen
reliqua latera _DB, DC,_ æqualia non ſunt, nec reliqui
anguli _DAB, DAC,_ immoneque anguli _ABD, ACD,_
niſi vterq;
rectus ſit, vt demonſtrabimus. Hoc autemideò
euenit, quòd non vterque angulus _ABD, ACD,_ maior
eſt vel minor recto, ſed vel vterq;
rectus, vel vnus maior
recto, &
alter minor: quodita oſtendemus. Sit primum angulus _ABD,_ rectus.
Dico & _C,_ rectum eſſe. Recto enim exiſtente angulo _ABD,_ erit & _ABC,_ rectus;
quòd ambo anguli ad _B,_ æquales ſint duobus rectis:
ſed hic æqualis eſt angulo _C,_ ob
335. huius.448. huius. æqualitatem laterum _AB, AC._
Igitur & _C,_ rectus erit.
_SIT_ deinde angulus _ABD,_ maior recto. Dico _C,_ minorem eſſe recto. Cum enim
_ABD,_ ſit recto maior, erit _ABC,_ minor recto, cum ambo duobus rectis ſint æquales.
555. huius. Igitur & angulus _C,_ qui æqualis eſt angulo _ABC,_ recto minor erit.
668. huius.
_SIT_ tandem angulus _ABD,_ minor recto. Dico _C,_ eſſe recto maiorem. cum enim
_ABD,_ ſit minor recto, erit _ABC,_ hoc eſt, ſibi æqualis _C,_ maior recto.
77Error Ni-
colai Co-
pernici.
_HINC_ manifeſtum eſt, propoſitionem _8._ Nicolai Copernici de ſphæricis triangu-
lis, lib.
_1._ Reuolutionum falſam eſſe, quo ad eam partem, in qua dicit. _Si bina trian
gula duo latera duobus lateribus æqualia habuerint, alterum alteri, &
angu-
lum angulo æqualem, quiad baſim fuerit;
baſim quoque baſi, ac reliquos an-
gulos reliquis angulis habebunt æquales.
Hoc enim verum non eſt, niſi ponatur
vter que reliquorum angulorum ad baſim vel maior recto, vel minor.
In triangulis
enim propoſitis _ADB, ADC,_ ſunt duo latera _AD, AB,_ duobus lateribus _AD, AC,_
æqualia, angulusq́;
_D,_ communis eſt ſuper baſes _DB, DC;_ & tamen baſes non ſunt
æquales, ob cauſam dictam.
_VNDE_ errat idem Nicolaus in eodem libro propoſ. II. vbi ait. _Omne trian-
88Alius error
Nicolai Co
pernici.
gulum, cuius duo latera fuerint data cum aliquo angulo, datorum eſſicitur
angulorum, &
laterum. Nam etiamſi latera _AD, AB,_ nota ſintcum angulo _D,_
non tamen inde in notitiam alterius lateris, &
aliorum angulorum perueniemus,
cum reliquum latus poſsit eſſe vel _DB,_ vel _DC,_ &
c. Neceſſe eſt ergo aliud quip-
piam præterea conſtare, antequam reliquum latus, cum reliquis angulis notum effi-
ciatur, vt in Scholio propoſ.
45. perſpicuum faciemus.
THEOR. 23. PROPOS. 25.
IN omni triangulo ſphærico Iſoſcele, ſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index