Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
291 279
292 280
293 281
294 282
295 283
296 284
297 285
298 286
299 287
300 288
301 289
302 290
303 291
304 292
305 293
306 294
307 295
308 296
309 297
310 298
311 299
312 300
313 301
314 302
315 303
316 304
317 305
318 306
319 307
320 308
< >
page |< < (379) of 672 > >|
391379De Coloribus per Ignem mutatis. ris circumfuſi, vſque ad corpus ipſum, quod illuſtratur. Por-
rò corporibus ipſis inſitas eſſe primæuæ lucis particulas, non ſi-
nè aliquâ probabili coniecturâ &
ratione admittimus, ſiuè ſpiri-
tibus, ſiuè ſalibus, ſiuè ſulphuribus coniuncta illa ſit.
Æthe-
reorum igitur globulorum aërem replentium impulſione excita-
tur lux inſita corpori illuſtrato;
eaque pariter agitata dum ſuâ
porrectione repellit incidentes æthereos globulos, hi à tergo, &

à lateribus impulſi conuerſione quadam circùm ſe torquentur &

verſantur, adeò vt reflexus ille globuli impacti motus duplici qua-
dam impreſſione feratur, progreſſione vide icet, quatenus à cor-
pore non peruio aliorſum reflectitur, &
conuerſione, quatenus
nouo impulſu circa ſuum centrum concitatur.
Hic verò globuli
motus à luce corporis reflectentis ſic modiſicatus, ſimilem con-
uerſionis ſimul atque progreſſionis impetum imprimit proximo,
in quem dirigitur, globulo, atque hic porrò conſequentibus vſ-
que ad extremos æthereos globulos oculi Retinam proximè con-
tingentes.
Hinc, quoniam pro lucis illuſtrantis, atque lucis re-
flectentis viribus diſſimilibus, aut inæqualibus, varia eſt tum
progreſſionis, tum conuerſionis concitatio, atque ſecundùm
aliam atque aliam Rationem contingit earum complexio, ita
vt nunc quidem progreſſio validior ſit conuerſione, nunc verò
conuerſio excedat progreſſionem, iuxta multiplicem exuperan-
tiæ menſuram, ideò etiam multipliciter affectus oculus ex globo-
rum ſic in retinam incurrentium appulſu, alios atque alios co-
lores videre dicitur.
Dand. Quæſo à vobis, vt mihi detis hanc veniam, vt patia-
mini dicentem Maurocenum à me interpellari, quò expeditiùs
eius aſſequar ſententiam, quæ mihi non parum arridet.
Vnius
globuli motum ex progreſſione &
conuerſione compoſitum dum
exponis, vtique idem contingere neceſſe eſt reliquis globulis
eandem corporis illuſtrati ſuperſiciem contingentibus, vtpote ab
eodem lucido corpore propulſis, atque ab eâdem repulſis ſuperſi-
cie.
Ex quo ſit non ſimilem eſſe globulis omnibus reflexio-
nem &
impulſionem, propter ſuperſiciei illuſtratæ aſperitatem,
ſaltem aliquam, ac propterea alijs aliam progreſſionem, aliam-
que conuerſionem tribui, adeò vt non rarò qui eſſet ſingulo-
rum globulorum motus, ab alijs globulis ſecundùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index