Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (54) of 760 > >|
39254ARIST. DE GEN. ET CORR. non hoc pacto ſecundũ quantitatem, ut è quãto quantũ, ſed
quantum poßint, uelut ſi aquæ ſeſtarius æquè frigefacere,
atq;
aëris decem poßit, atq; ita ſecundũ quantitatẽ, nõ qua-
tenus quantitas eſt, ſed quatenus poſſunt aliquid, cõpar abi-
lia ſunt, fiet ſanè ut etiã nõ quãtitatis menſura ſecundũ po-
tentias, atq;
uires, ſed proportione cõparentur, uerbi cauſa,
ut hoc calidũ, hoc album.
Sed ut hoc in qualitate quidem
ſimilitudinẽ ſignificat, in quãtitate uerò æqualitatem.
Vi-
detur itaq;
eſſe abſurdũ, ſi corpora illa, quæ trãſinutari ne-
queunt, proportione cõparabilia non ſint, ſed potentiarum
menſura, &
eo quòd tantum ignis, æquale uel ſimile calidũ
ſit, atq;
aëris multò plus. Idem nanq; cùm maius eſt ex eo
quia unius eſt generis, hanc habebit rationẽ.
At uerò neq;
accretio fuerit ſecundū Empedoclem, præterquã quæ addi
tione fit:
nam igni ignem augeri cenſet: inquit enim, Auget
terra quidem propriũ genus, ætheraq́;
æther. Hæc autem
adijciuntur, apponũturq́.
At ea quæ incremẽta ſuſcipiũt,
non ad hũc modũ augeri uidẽtur.
Longè autẽ difficilius fue
rit eidem de generatione, quæ natura fit, rationẽ aßignaſſe.

Nã omnia quæ natura gignũtur, aut ſemper ſic, aut plerũ-
que fiunt.
Quæ uerò nõ ſemper, aut plerũq; fiũt, à caſu, &
fortuna fieri aſſolent.
Quænam igitur cauſa eſt, ut ex ho-
mine homo aut ſemper, aut plerunq;
: & è tritico triticũ,
ſed non oliua, oriatur?
An ſi ita componatur os? non enim
utcunq;
quemadmodũ inquit ille, ſed ratione quadã coëun-
tibus fit aliquid.
Quænam igitur horum cauſa eſt? nõ enim
ignis, uel terra cauſa existit.
At uerò neque concordia,
aut diſcordia:
etenim hæc ſegregationis, illa uerò congre-
gationis ſolùm cauſa eſt.
Hoc autẽ eſt cuiuſq; eſſentia: ſed
non mistio, miſtorumq́;
prius diuulſio ſolùm,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index