Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Page concordance

< >
Scan Original
391 375
392 376
393 377
394 378
395 379
396 380
397 381
398 382
399 383
400 384
401 385
402 386
403 387
404 388
405 389
406 390
407 391
408 392
409 393
410 394
411 395
412 396
413 397
414 398
415 399
416 400
417 401
418 402
419 403
420 404
< >
page |< < (376) of 677 > >|
392376GNOMONICES rem cum F ψ n, ſit angulus inclinationis plani ad Horizontem, & ψ F, Horizonti æquidiſtet, iace-
bit ψ n, in plano inclinato, hoc eſt, cum recta ψ p, coniuncta erit in dicto plano.
Quare pun-
ctum n, in punctum p, cadet, ob æqualitatẽ rectarum ψ n, ψ p.
cum ergo Meridianus rectus exi-
262[Figure 262]111022203330 ſtens ad planum trianguli ψ F E, in plano horologij horizõtalis exiſtentis tranſeat per E F, atque
adeo per F n, (quod F n, per defin.
4. lib. 11. Euclidis, recta ſit ad planum trianguli E F ψ, propterea
4440 quòd ad ψ F, communem ſectionem triangulorũ E F ψ, ψ F n, perpendicularis eſt ex conſtructio-
ne) occurret Meridianus plano inclinato in puncto p, ac proinde recta E p, communis ſectio
erit Meridiani, &
plani inclinati.
ITAQVE cum θ λ, ad E θ, perpendicularis ſit, & æqualis rectæ D γ, hoc eſt, rectæ θ ε, ex θ,
puncto plani horologii horizontalis ad ε, punctum plani inclinati demiſſæ, erit triangulum
E θ λ, æquale omnino triangulo E θ ε, in plano Meridiani exiſtenti, cuius latus E θ, in horizonta-
lis horologij plano, E ε, in plano inclinato, &
θ ε, in plano Meridiani exiſtit; rectaq́ue E λ, rectæ
E ε, æqualis erit, &
angulus θ E λ, angulo θ E ε, in Meridiani plano. Quocirca ſi concipiatur triã-
gulum E θ λ, circa rectam E θ, in plano horologij horizontalis exiſtentem circumduci, donec cum
plano Meridiani coniungatur, efficietur prorſus idem triangulum E θ λ, quod triangulum E θ ε,
5550 in plano Meridiani exiſtens, punctumq́ue λ, in punctum ε, cadet.
Quia verò horologio inclina-
to in propria poſitione conſtituto, ita vt recta E F, in plano horologii horizontalis exiſtens ſit com
munis ſectio ipſius, ac Meridiani, recta μ F, circumducta, donec ad planum Meridiani, vel trian-
guli E θ λ, quod iam idem eſſe demonſtrauimus, quod E θ ε, in Meridiani plano exiſtens, perue-
niat, ea tamen lege, ut eundem ſemper angulum E F μ, conficiat, axis mundi eſt;
propterea quod
angulus E F μ, in planis auſtrũ reſpicientibus ſumptus eſt æqualis altitudini poli, in planis autem
ad boream ſpectantibus conſtituit una cum angulo altitudinis poli duos rectos, ex conſtructione;
ac idcirco recta F μ, ad partes μ, producta per polum arcticum trãſit, fit ut punctum, in quo occur
rit plano inclinato, uel rectę E λ, quæ eadem iam eſt, quæ E ε, ut oſtendimus, ſit illud, in quo om-
nes lineæ horarum à meridie, vel media nocte conueniunt, ex coroll.
propoſ. 21. lib. 1. quod qui-
dem centrum horologij appellari ſolet.
Vnde cum axis μ F, ſecet rectam E λ, in π, ſi recta E π,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index