Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1tremitate pellitur; igitur cum pellantur D & C; quid mirum ſi totus ca­
lamus cum ipſis pennis conuertatur.
Quintò, hinc motus calami eſt mixtus ex recto axis, & circulari or­
bis;
igitur ſpiralis eſt; ſpiræ autem maiores ſunt, vel minores pro diuerſa
diſtantia partium ab axe AF, qui debet cenſeri productus vſque ad G;

nam partes, quæ longiùs diſtant ab axe, maiores ſpiras decurrunt; aliæ
verò minores; porrò ſpiræ ipſæ eò frequentiores ſunt, quò motus orbis
velocior eſt, & contrà rariores, quò tardior.
Sextò, ſi ſit tantùm vnica penna, calamus non mouetur hoc motu;
quia vix aër verberatur;
adde quod in eam partem, quæ caret penna im­
pulſus neceſſariò inclinatur; idem accidit cum altera penna fracta eſt,
vel minus aptè diuaricata.
Septimò, in cam partem conuertitur, ſeu ſpiras agit, in quam pennæ
ipſæ detorquentur;
alioquin non eſſet, cur potiùs in vnam, quàm in aliam
ſuos agerent orbes;
igitur ita diuaricantur pennæ, vt earum plana ſibi in­
uicem ſint obliqua;
cuius rei ratio prædicta clariſſima cùm ſit; non eſt
quod amplius de hac re laboremus.
Octauò, ſi pennæ diſtractiones ſunt, & maximè diuaricatæ; motus
axis eſt tardior; ratio eſt, quia in eo ſtatu multum aëra pellunt, ſeu venti­
lant, à quo retinentur.
Nonò, ſi diſtractiores ſunt, motus orbis eſt etiam tardior, ſuntque
rariores ſpiræ;
ratio eſt eadem, quia cùm motus orbis eſt maior, etiam
plùs aëris vertigo illa ſecum abripit;
hinc maior eſt reſiſtentia; vnde
obſeruabis, vt motus orbis minùs impediatur, ita pennas eſſe componen­
das, vt aëra ſua quaſi acie cæſim diuidant, ne ſi pellant tota ſua ſuperficie,
maior ſit reſiſtentia.
Decimò, ſi demum plùs æquo ſint diuaricatæ, ita vt angulum obtuſiſ­
ſimum faciant, ceſſat omninò motus orbis propter maiorem reſiſtentiam,
quæ vertiginem illam impedit.
Vndecimò, ita pennæ aptari debent, vt ſenſim inflexæ à radice DE
verſus apices BC afflatum aëris diuerſum excipiant, & diſſimilem: vnde
accidit, vt partes ipſæ, quæ retardantur, & maiore vi pollent in vertigi­
nem agantur, in eam ſcilicet partem, in quam aliqua inclinatio conducit
ſic globus retentus à corpore oppoſito in orbem agitur propter rationem
prædictam, ne ille impetus ſit fruſtrà, qui adhuc ſupereſt.
Hinc vides
motum orbis non imprimi calamo à pennis, ſed pennis à calamo;
qui
cùm ab illis retardetur, ne aliquid impetus ſit fruſtrà, ſupplet motu cir­
culari, quod recto difficiliori propter reſiſtentiam orbis conſequi non
poteſt;
determinatur quidem motus circularis in talem partem ab ipſa
pennarum deflexione;
non tamen imprimitur: hinc ſi fortè in via pen­
næ ex ſua theca decidant, calamus ipſe ſine nouo impulſu longiùs ſpa­
tium conficito; tribuit enim motui recto non impedito, quod circulari,
vel ſpirali, ſi pennæ adeſſent tribueret.
Duodecimò, ſi pennæ contractiores ſunt, & angulum acutiorem fa­
ciant, calamus velociùs mouetur motu axis;
ratio eſt, quia reſiſtentia mi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index