Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
391 379
392 380
393 381
394 382
395 383
396 384
397 385
398 386
399 387
400 388
401 389
402 390
403 391
404 392
405
406
407
408
409
410
411
412
413
414
415
416
417
418
419
420
< >
page |< < (381) of 672 > >|
393381De Coloribus per Ignem mutatis. opinantur, ſed etiam Salibus originem ſuam debere corpo-
rum colores.
Dand. Memini me apud Sennertum lib. de conſenſu & diſſen-
ſu Chymicorum cum Galeniſtis.
cap. 19. aliquando legiſſe aliquid,
quod huic argumento ſidem &
firmamentum adiungat; ſcribit
ſiquidem Argento per Mercurium Sublimatum calcinato ſi affun-
datur Spiritus Salis, ſieri indè colorem viridem inſtar Smarag-
di;
ſi verò affundatur Spiritus vini Sale vrinæ imprægnatus (vt
Chymici loquuntur) fieri colorem cæruleum.
Non parum igitur
momenti habent Salinæ particulæ ad conſtituendos colores;
eſto, admiſcendæ ſint cum ſulphureis. Quod ſi etiam Spi-
ritus plures, pro Ratione cœterarum particularum, admi-
ſceantur, videtur ſplendor quidam coloribus accedere:
ho-
rum verò ſi minor fuerit Ratio, aut ſaturatior ſit color, aut muta-
tur.
Id quod ne à me temerè dictum putetis, vadem accipite
Cardanum lib.
8. de ſubtilitate pag. mihi 264. loquentem de ligno
Braſilio, ſeu Verzino.
*Lignum*, inquit, *in tenuiſſima fila dedu-*
*ctum ſeco in fruſtula, quæ aquæ decuplo pondere immitto, relin-*
*quens infuſum horis ſaltem ſex:
indè excoquitur aqua cum ligno*,
*donec tres è quatuor partibus decedant, fitque color rubeus ſplen-*
*didus;
ſi paulò plus excoquas, ſanguineus ruber; ſi adhuc diu-*
*tiùs, cæruleus.
* Et poſt pauca addit: *Ex eâdem planta Indi omnes*
*colores, coquendo diutiùs, aut breuiori tempore, excipiunt.
*
Cum enim ex ligni particulis probè maceratis faciliùs præ cœte-
ris particulis educantur Spiritus &
Sales volatiles, hi per aquam
diffuſi cum particulis ſulphureis non adeò multis, ſicut cùm diu-
tius excoquuntur, ſplendidum ruborem aquæ communicant:
vbi
verò diuturniore ignis ardore abſumitur aquæ pars, &
aliæ ſul-
phureæ ex ligno educuntur, ac aliqui Spiritus, Saleſque vo-
latiles cum vapore abſcedunt, iam ſanguineum ruborem aqua
induit.
Quandoquidem à congruâ diſſolutione ſulphuris rubi-
cundam ſanguinis tincturam in animali oriri veriſimile eſt;
ete-
nim corpora ſulphurea, præ cœteris quibuſcunque, men-
ſtruo ſoluenti colorem rubedine maximè ſaturatum imper-
tiunt;
& ſiquando ob nimiam cruditatem ſulphur minùs diſsoluitur,
ſanguis aquoſus &
pallidus exiſtit, vt vix lintea rubore inſiciat.
Grad. Ipſum tamen ſulphur ſi ardeat, cæruleam abit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index