Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (56) of 760 > >|
39456ARIST. DE GEN. ET CORR. diſcordiæ: ut prius tempore cõcordiæ habere dicit. Quid
igitur mouens primum, motionisq́;
cauſa existit? non enim
diſcordia, &
concordia: uerùm hæc alcuius motus cauſæ
ſunt.
Quòd ſi ſint, illa principium erit. Porrò abſurdũ
eſt animã ex elemẽtis constare, aut elementorum unum ali-
quod eſſe.
Quomodo enim animæ alterationes, ceu muſi-
cum eſſe, &
rurſum non muſicum, aut memoria, aut obli-
uio, erunt?
Perſpicuum enim eſt quòd ſi anima ignis ſit, eæ-
dem illi quæ igni ut ignis eſt, affe ctiones competent.
Si uerò
ex elementorum mistura conſtet, corporea.
At harũ, nulla
corporea existit.
Verùm de hiſce conſiderare, alterius
contemplationis eſt officium.
Cùm exigne fiat aqua, & ex hac rurſus ignis, quia ſubiecta natu,
ra vtriuſq;
cõmunis eſt: quomodo exigne; aqua, & reliquis ele-
mentis fiat mixtum aliquod, vt caro, neruus, Quæſtio.
CAP. VII.
_D_E ipſis autem elementis, ex quibus corpora conſtant
11Hîc Āriſto. de
generatiõe mi,
ftorum ex ele-
mẽtis determi,
nat.
ijs quidẽ qui cõmune quid eſſe, aut ea inter ſe tranſ-
mutari putant, ſi ex hiſce alterum, &
alterum quodq; con-
tingat eſt neceſſe.
Qui uerò generationẽ mutuam non fa-
ciunt, nec è ſingulis ſingula, ſed uelut è muro lateres gigni
uolũt, abſurdum quid dicunt.
Nam quî carnes, & oſſa, &
cæterorũ quoduis ex illis erunt?
Quod autẽ dicitur dubi-
tationem habet, etiam apud eos qui generationem mutuam
aſtruunt, quonã pacto ex ipſis diuerſum quid ab eis oria-
tur.
Verbi cauſa, ex igni aqua fit, & ex aqua ignis: nã ſub-
iectum, commune quid existit:
ſed & caro, atq; medulla ex
eis fiunt:
at hæc, quo modo? Etenim illis qui périnde ut
Empedocles dicunt, quiſnam erit modus?
Nam compoſi-
tionem eſſe, quomodo è lateribus, atque lapidibus fit mu-
rus, neceſſe eſt:
& hæc mistura, ac congeries, ex

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index