Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1uior eſt, tùm quia difficiliùs conuertitur, vt ſemper præeat; eſt enim ma­
ior reſiſtentia ad conuertendum longius corpus, vt patet.
Vigeſimoſextò, ſi breuior & leuior, ineptus eſt propter rationem alla­
tam;
nam ſi breuiſſimus ſit, eius tamen grauitatis, quæ ſufficiat ad ſupe­
randam aëris vim, aptiſſimus cenſeri debet: hinc aliquando globulus per­
foratus calami vicem gerit.
Vigeſimoſeptimò, extremitas calami, quæ præit, debet eſſe paulò maior,
& quaſi nodo armata, vt ſcilicet faciliùs præire poſſit, ne alia extremitas
quaſi reluctetur; igitur ad inſtar clauæ calamus componi debet.
Vigeſimooctauò, in vacuo nulla prorſus eſſet vertigo huius volatilis
calami;
quia nulla eſſet aëris reſiſtentia; ſed de his ſatis.
Theorema 21.
Cuncta phœnomena teli ſeu iaculi volatilis explicari poſſunt: huius teli
figuram habes rudiore manu adumbratam; hîc habes.
cuſpis eſt C, du­
plex clauus ſeu quadruplex BGDABE, ex aliqua leuiore materia
conſtans v.g. ex charta duplicata, vel pennis, hoc poſito.
Primò, cuſpis C poſt eiaculationem ſemper præit; ratio eſt, quia
alæ illæ leuiores à tergo ſequuntur; minùs enim aëris vim frangere
queunt.
Secundò, in eo ſtatu ſemper remanet iaculum; quia non poteſt ſurſum
attolli extremitas B, nec deorſum deprimi;
quia ala ABE impedit; nec
etiam dextrorſum, vel ſiniſtrorſum inclinari;
quia ala BGD prohibet;
igitur ſi nec ſurſum, neque deorſum, nec ſiniſtrorſum, nec extrorſum
inclinari poteſt; haud dubiè in eodem ſitu remanebit.
Tertiò, citiſſimo motu fertur hoc iaculi genus; quia nihil prohibet;
quippe aër facilè diuiditur ab ipſo iaculo CB;
tùm deinde ab ipſis alis
cæſim quaſi ſecatur acie dumtaxat, nunquam ſuperficie oppoſita; adde
quod, aër facilè fluit per 4. illas cauitates BGFE, DGFA, &c.
ſemper
enim aëri opponitur acies anguli; ſed hæc ſunt facilia.
Quartò, non agitur in vertiginem hoc iaculum; quia ſcilicet non eſt
tanta aëris reſiſtentia, quantam eſſe oportet;
adde quod nulla eſt alarum
inflexio, quæ faciat inæqualem reſiſtentiam, vt in calamo volatili;
igitur
eſt tantùm motus axis; vbi tamen vibratur per horizontalem, vel incli­
natam, mouetur motu mixto ex duobus rectis, de quo iam aliàs.
Quintò, huc reuoca ſagittas, quæ tribus inſtructæ pennis eundem
ſemper retinent ſitum in motu, vt ferrum ſeu mucro præeat; vnde vides
eumdem ſemper ſequi effectum, ſiue tres ſint alæ, ſiue quatuor.
Sextò, huc reuoca minima illa ſpicula ſpicâ inſtructa, quæ per tubum
pneumaticum pueri flatu eiaculantur;
nam cuſpis ſemper præit, quia
motus alterius extremitatis leuiore ſpica retardatur; ſed hæc ſunt fa­
cilia.
Theorema 22.
Explicatur etiam motus illius, quaſi velaris moletrinæ, qua pueri curren­
tes ſæpiſſimè ludum; cuius figuram hîc habes; nam eo tempore,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index