Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
li, ſed magis appropinquata vna versùs alteram, ſu­
bitò aſſulæ excurrebant ad ſe ſe amplectendum, &
hìc accidit operatio diuerſa à præcedenti, nam duæ
montuoſitates eleuatæ GB, & IN nedùm non ſe ex­
planarunt, nec redegerunt ad aquæ ſubiectæ libellam
FH deſcendendo, ſed è contrà ſpatium intermedium,
& cauitas BHI omninò repleta eſt vſque ad ſupremum
culmen BI.
Tandem coniunxi laminam æream V cum
141[Figure 141]
aſſicula Z, & vidi, quod
quotieſcumque approxi­
mabantur ad diſtantiam̨
digito minorem, nedùm ſe
mutuò non amplecteban­
tur, ſed è contra vna rapi­
dè ab altera effugiebat,
ſegregabaturque, quaſi a­
bominaretur conſpectum, & viciniam illius.
Quaprop­
ter experientia conſtat, quòd acceſſio, approximatio,
& amplexus laminularum, tunc ſolummodò accidit,
quando argines aquei ſimiles ſunt inter ſe, ſcilicèt
quando ambo sunt eleuati, vel vterque depreſſus eſt in­
tra aquæ vaſis libellam; ſed quando argines aquei sunt
contrario ordine diſpoſiti, vnus quidem depreſſus,
alter verò eleuatus ſupra aquæ libellam, tunc effici­
tur aſſularum ſeparatio, & fuga.
Et in omnibus præ­
dictis operationibus experitur, quod ſi vna prædi­
ctarum laminularum fixè, & in quiete retineatur, ſeù
potiùs in oriſicio vaſis exiſtat, reliqua laminula li­
bera, & non retenta, aut accedet, aut fugiet conta-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index