Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (59) of 760 > >|
39759LIBER II. miſta eſt. Quam ob rem ipſi quoq; agricolæ miſcëtes irri-
gare conantur.
Cùm autem alimentum ad materiam perti-
neat, quod aut nutritionem ſuſcipit cum materia coniun-
ctum forma ſit, atq;
ſpecies, rationi conſentaneum fuerit,
ex omnibus ſimplicibus corporibus quæ mutua generatio-
ne oriuntur, oleo ignem nutriri, quẽadmodum &
priores
aiunt:
quippe qui ſolus, ac maximè forma ſit, proptered
quòd ſuapte natura ad terminum fertur uniuerſi.
In ſuum
autem locum quodq;
ferri, natum eſt: forma uerò ſpeciesq́;
omnium, in ipſis conſistit terminis. Quòdigitur corpora
omnia ex ſimplicibus omnibus conſtent, dictum eſt.
Quòd expediat inquiſiuiſſe cauſas generatilium, atq; corrupti-
lium, &
de ij s errores antiquorum.
CAP. IX.
_C_Vm autẽ nõnulla gener abilia, corruptibiliaq́; ſint, &
11Declarat hic
Āriſto. cauſas
tranſmutatio-
nis generabiliũ
& corruptibi-
liũ, refertq́; an
tiquorũ ea de
te opiniones.
generatio in eo, qui circa mũdi mediũ eſt, loco ſit, de
omni generatiõe ſimiliter, &
quot, & quæ ſint eius princi
pia dicendũ eſt:
cſi enim facilius ſingularia cõtẽplabimur,
cùm de uniuerſalibus prius ſumpſerimus.
Sũtigitur tot nu-
mero, &
genere eadẽ, quæ in æternis, primisq́; . Nã alterum
ut materia, alterũ ut forma existit:
oportet autẽ & tertiũ
inſuper adeſſe.
Nã duo haudquaquã ſatis ſunt ad generan-
dũ, ſicutinec in ipſis primis.
Igitur quod eſſe, & nõ eſſe po
teſt, generabilibus cauſa ut materies existit.
Nã quædã ne-
ceſſariò ſunt, ceu æterna:
quædã neceſſariò nõ ſunt. Quorũ,
illa quidẽ nõ eſſe, hæc uerò eſſe eſt impoßibile, eo quòd fie-
ri nõ poßit ut neceſſariũ aliter ſeſe habeat.
Nõnulla et eſſe
poſſunt, &
nõ eſſe: de quorũ numero generabile existit, atq;
corruptibile: hoc enim interdũ nõ eſt, interdum eſt. Quare
neceſſe eſt ut generatio, atq;
corruptio circa id ſit, quod
eſſe, &
non eſſe poteſt. Quocirca & hoc, cauſa ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index