Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1mus; denique ita moueri poteſt taleola, vt primò B moueatur motu or­
bis verſus.
Secundò, verſus K; Tertiò, vt motus centri ſit maior vel minor
motu orbis.
Quartò, vt ſit æqualis.
Denique, ne omittam motum illum, quo clauis ſeu planum ſolidum
in læuigata menſa mouetur, dico mixtum eſſe ex recto alicuius centri &
circularis orbis;
ſit enim v.g.baculus AD, qui ita repat in plano læui­
gato vt altera eius extremitas fortiùs impellatur, mouebitur motu mixto
ex circulari circa centrum C per Th.55.l.7. & recto orbis circa C;
de­
ſcribent autem duæ extremitates A & D lineas rotatiles diuerſas; hic au­
tem motus diuerſus erit pro diuerſa coniugatione motus orbis, & mo­
tus centri, cùm hic poſſit eſſe vel maior, vel minor motu orbis, vel
æqualis,
Theorema 27.
Explicari poſſunt omnia phœnomena motus globi.
Primò, ita globus rotatur aliquando in plano, vt motus orbis deſcri­
bat circulos perpendiculariter incubantes plano;
ſic vulgò proijcitur
globus, nec differt hic motus à motu rotæ in plano; eſt enim mixtus ex
recto centri & circulari orbis.
Secundò, ita rotatur aliquandò, vt ſit ſemper idem punctum contactus,
& motus orbis deſcribat circulos parallelos plano in quo rotatur; non
differt etiam hic motus à motu rotæ, quæ in plano verticali rotaretur.
Tertiò, ita rotatur, vt motus orbis deſcribat circulos inclinatos plùs,
vel minùs;
non differt autem hic motus à motu rotæ, quæ in plano in­
clinato rotaretur; mutatur autem continue punctum contactus in 1°.
& 3°. motu.
Porrò, ſæpiùs obſeruabis iſtos motus globi in aqua, in qua ſcilicet fa­
cilè circa centrum voluitur per quodcunque planum.
Quartò, ita mouetur vt conſtet hic motus ex duobus quaſi circulari­
bus, & ex recto;
quando ſcilicet inflectitur ita motus centri, vt mouea­
tur centrum per lineam curuam;
dixi curuam; non verò circularem;
quia non habet centrum motus purè circularem, ſed mixtum ex
recto & circulari;
exemplum habes clariſſimum in illo deflexu
globi, qui valdè familiaris eſt iis, qui trunculorum ludum exercent;
quippe tantillùm detorquetur circa horizontalem, ex qua declinatione
ſequitur motus mixtus ex tribus, ſcilicet ex motu orbis in circulo hori­
zontali, ex motu orbis in verticali, & motu centri recto.
Quintò, ita proijcitur globus aliquandò, vt motus centri ſit contrarius
motui orbis; tunc autem vel ſiſtit globus, vel etiam redit, cum motus or­
bis intenſior eſt, de quo iam ſuprà.
Sextò, cum proijcitur ſurſum per lineam perpendicularem, ita vt non
modò motus centri, verùm etiam motus orbis imprimatur, mouetur mo­
tu mixto ex recto centri & circulari orbis, nec differt hic motus à motu
rotæ in plano recto, idem dico de deſcenſu & de iactu circuli ferrei vel
lignei.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index