Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
361 349
362 350
363 351
364 352
365 353
366 354
367 355
368 356
369 357
370 358
371 359
372 360
373 361
374 362
375 363
376 364
377 365
378 366
379 367
380 368
381 369
382 370
383 371
384 372
385 373
386 374
387 375
388 376
389 277
390 378
< >
page |< < (387) of 672 > >|
399387De Coloribus per Ignem mutatis. ue, qui apud Magnę Britannię Regem legati munere fungebatur,
audiui pretioſis aulæis, quibus aurum aut intertextum erat, aut
in tęnias deductum, plurimum ſplendoris deceſſiſſe, quòd ex li-
thanthrace, cuius glebis ibi inſtruitur focus, vapor ſulphureus
conclaue peruagatus aurum infecerat.
Auro videlicet, aut roſis,
adhęrent ſulphuris particulę, quę natiui coloris ſuauitatem per-
dunt:
Sic marmoris candorem infuſcat aqua ex caſtaneis deducta;
tam obſcuris etenim maculis ex illius contactu fœdatur, vt ad
illas delendas non ſatis ſit extimam ſuperſiciem abradere.
Contra
verò colorem mutari abſtractis aliquibus particulis videturſuadere
tùm Ochra, quę lutea cum ſit, in Rubricam exuſtione conuerti-
tur;
tùm Ceruſſa, cuius candor, ſi in crucibulo igni validiſſimo
exponatur, abit in rubedinem, &
eſt Minium vulgare officina-
rum.
Quemadmodum enim Infectores Crocum ſacculo incluſum
in profluente aquâ tandiu pedibus ſubiectum pulſant, dum ex-
cluſis aliquibus particulis, &
croceo colore diſiecto ſolus rubor
remaneat, &
*Crocum lotum* vocant: ita pariter vi caloris ignei
Ochra (Sil latinis dici colligit Daniel Barbarus ex Vitruuij lib.
7.
cap.
7.) & Auripigmentum ſi exurantur, amittunt aliquas parti-
culas, quas ſecum auolantcs igniculi rapiunt, adeò vt reliquæ
particulę rubeſcant.
Aquâ nimirum atque igne ſimiliter elui vi-
dentur ſordes ſiuè ex lineis, ſiuè ex Asbeſtinis mappis;
aquę enim
lixiuię immiſti ſales, addito aliquo motu, peruadunt telę fila, ſi-
bique vniunt particulas, quas demum ſecum auehunt, cùm ex
linteo exprimitur aqua.
Sic ex Atlante Sinico pag. 82. in VII Pro-
uinciâ Huquang.
*Propè Choxam amnis est Cungyang, cuius aqua*
*maculas omnes facilè è veſtibus eximit, &
ad ferramenta exacue n-*
*da optima eſſe ſcribitur;
quòd neſcio quid mordacitatis habere videa-*
*tur.
* Sed & igniculi ſe inſinuantes in corpus aliquod, & ſul-
phuris non modicam copiam abſtrahentes, ſpirituumque nexum,
aut Salium volatilium, diſſoluentes, partim expellunt, partim
ſecum rapiunt.
Maur. Vtique ea eſt caloris ignei efficacitas, vt pro variâ par-
ticularum reſolutione corpora lucem excipiendo eam aliter ad in-
tuentium oculos reflectant, aliumque, ac priùs, colorem repræ-
ſentent.
Hoc compertum eſt effectoribus gemmarum, quibus faci-
lè imponant minùs peritis, effictas gemmas pro natiuis obtrudendo:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index