Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713
page |< < of 524 > >|
1
Lunæ, determinavit quod elongatio maxima heliocentrica Satelli­
tis extimi Jovialis a centro Jovis in mediocri Jovis a Sole diſtan­
tia ſit 8′. 21 1/2″, & diameter Jovis 41″. Ex duratione Eclipſeon
Satellitum in umbram Jovis incidentium prodit hæc diameter
quaſi 40″, atque adeo ſemidiameter 20″. Menſuravit autem Hu­
geniuselongationem maximam heliocentricam Satellitis a ſe de­
tecti 3′. 20″ a centro Saturni, & hujus elongationis pars quarta,
nempe 50″, eſt diameter annuli Saturni e Sole viſi, & diameter Sa­
turni eſt ad diametrum annuli ut 4 ad 9, ideoque ſemidiameter
Saturni e Sole viſi eſt 11″. Subducatur lux erratica quæ haud
minor eſſe ſolet quam 2″ vel 3″: Et manebit ſemidiameter Saturni
quaſi 9″. Ex hiſce autem & Solis ſemidiametro mediocri 16′. 6″
computum ineundo prodeunt veræ Solis, Jovis, Saturni ac Terræ
ſemidiametri ad invicem ut 10000, 1077, 889 & 104. Unde,
cum pondera æqualium corporum 2 centris Solis, Jovis, Saturni
ac Terræ æqualiter diſtantium, ſint in Solem, Jovem, Saturnum
ac Terram, ut 1, (1/1033), (1/2411), & (1/227512) reſpective, & auctis vel dimi­
nutis diſtantiis pondera diminuantur vel augeantur in duplicata
ratione: pondera æqualium corporum in Solem, Jovem, Satur­
num ac Terram in diſtantiis 10000, 1077, 889, & 104 ab eorum
centris, atque adeo in eorum ſuperficiebus, erunt ut 10000, 835,
525, & 410 reſpective.
Quanta ſint pondera corporum in ſuper­
ficie Lunæ dicemus in ſequentibus.
LIBER
TERTIUS.
Corol.2. Innoteſcit etiam quantitas materiæ in Planetis ſingulis.
Nam quantitates materiæ in Planetis ſunt ut eorum vires in æqua­
libus diſtantiis ab eorum centris, id eſt, in Sole, Jove, Saturno ac
Terra ſunt ut 1, (1/1033), (1/2411), & (1/227512) reſpective.
Si parallaxis Solis
ſtatuatur major vel minor quam 10″, debebit quantitas materiæ in
Terra augeri vel diminui in triplicata ratione.
Corol.3. Innoteſcunt etiam denſitates Planetarum. Nam pon­
dera corporum æqualium & homogeneorum in Sphæras homoge­
neas ſunt in ſuperficiebus Sphærarum ut Sphærarum diametri, per
Prop. LXXII. Lib. I. ideoque Sphærarum heterogenearum denſi­
tates ſunt ut pondera illa applicata ad Sphærarum diametros.
Erant autem veræ Solis, Jovis, Saturni ac Terræ diametri ad invi­
cem ut 10000, 1077, 889, & 104, & pondera in eoſdem ut 10000,
835, 525, & 410, & propterea denſitates ſunt ut 100, 78, 59,
& 396. Denſitas Terræ quæ prodit ex hoc computo non pendet
a parallaxi Solis, ſed determinatur per parallaxin Lunæ, & prop­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index