Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 406 > >|
1latini contulerit ædificatio nihil plus dico quam nos ex his buſtis et re
ſiduis ueteris magnificentiæ: quæ paſſim uidemus multa hiſtori
cis credere didiciſſe: quæ alioquin fortaſſe minus credibilia uide
bantur
.
Preclare igitur apud Tuchididem prudentia ueterum comprobatur:
qui ita urbem omni ædificiorum genere paraſſent / ut longe quam erant
potentiores uiderentur: Et quis fuit ſummorum ac ſapientiſſimorum prin
cipum
/ quin inter primas propagandi nominis et poſteritatis curas rem
habuerit ædificatoriam?
Sed de his hactenus. Demum hoc ſit ad rem
ſtabilitatem / dignitatem / decuſque rei pulice plurimum debere archi
tecto: Qui quidem efficiat ut in ocio cum amænitate / feſtiuitate
ſalubritate: In negocio cum emolumento rerum que incremento: in utriſque
ſine periculo & cum dignitate uerſemur.
Hunc igitur ex uolup
tate / atque mirifica opum gratia: exque neceſſitate: exque inuentorum
adiumentis præſidioque: exque fructu poſteritatis probandum colendum
que eſſe: atque inter primarios / qui de genere hominum honores et pre
mia meruerint / habendum non negabimus.
Atque nos quidem cum iſtec
ita eſſe intelligeremus / cæpimus animi gratia de eius arte et re
bus accuratius perſcrutari: quibus nam principiis diducerentur /
quibuſue optibus haberentur: atque finirentur: quas cum inueniſſem
genere uaria numero pene infinita / re admirabilia / utilitate incre
dibili: ut interdum non conſtaret que nam hominum conditio: aut
quæ rei p. pars / aut quis ciuitatis ſtatus magis debeat architecto /
immo ominum commoditatum inuentori: publica an priuata: ſacra
an profana: ocium an negocium: ſinguli ne quique / an genus homi
num uniuerſum / Inſtituimus pluribus de cauſis: quæ longum eſ
ſet hic proſequi: eadem iſta colligere: quæ his decem libris manda
ta
ſunt litteris: Quorum hic erit rebus tractandis ordo: Nam ædificium
quod corpus quoddam eſſe animaduertimus: quod linea mentis / ueluti
alia corpora conſtaret & materia: Quorum alterum iſtic ab ingenio
produceretur: alterum a natura ſuſciperetur: Huic mentem cogi
tationemque / huic alteri parationem ſelectionemque adhibendam.
Sed utrorumque per ſe neutrum ſatis ad rem ualere intelleximus / ni &
periti artificis manus / quæ lineamentis materiam conformaret ac
ceſſerit: Cumque ædificiorum uarii eſſent uſus / perueſtigandum fuit an

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index