Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 303 > >|
1ex demonſtratis conſtare videantur magna ſaltem ex parte. Vnde
licet de rebus præſtantioribus agant ſecundum rationem obiecti
totalis, vt eſt corpus animale ſanabile; aut vegetatiuum germina­
bile; nullatenus tamen Mechanicam facultatem, quæ de familia­
rioribus omnimoda cum euidentia tractat, antecellere putabuntur.
Enim uero, vt Ariſtoteles adnotauit primo de partibus ani­
mal.
cap. 5. etiam nobis propiora, & natura familiariora ali­
quid cum rerum diuinarum ſtudio rependunt, atque compen­
ſant, modò cauſas perſpicere valeamus; cum in omnibus na­
turæ numen, & honeſtum, pulchrumque inſit ingenium.
Accedit, quod ſæpe vtilitas refunditur in dignitatem obie­
cti; vtilitas enim attenditur ex fine, ad quem ordinatur ſcien­
tia; qui profectò in ſcientijs practicis coincidit cum obiecto
formali.
Eadem namque ſanitas animalis, eſt finis medicinæ,
& ratio, ſub qua Medicina agit de ſuis ſubiectis.
Eademque
directio operationum intellectus, eſt finis Logicæ ſcientiæ, &
ratio ſub qua de ipſis operationibus agitur in illa.
Cum igi­
tur talis, ac tanta ſit vtilitas Mechanicæ ſcientiæ ad fines præ­
ſtantiſſimos admirabili cum artificio conſequendos, vt ad le­
uanda ingentia pondera, parua, & exigua virtute, ad commo­
ditates tam plurimas, vrbiumque ornatum tam varium: ad ſub­
miniſtrandas tot machinas, & inſtrumenta in bello, vt belli­
gerare potius Mechanica, quam armis ipſis, homines videan­
tur: ad aptius mouenda Nauigia; ingentes paruo momento
excitandas moles, immaniaque euertenda ædificia: ad aquas ar­
tificioſiſſimè ſublimandas, aeremque perpetuis follibus emitten­
dum; voces tàm varias effingendas, concentum æquabiliter
efformandum, motum quaſi animalem inſenſibilibus imper­
tiendum, & ſimilia; ingenue fatendum eſt nec eſſe artem,
quæ ſe Mechanicæ arti in dignitate valeat comparari, nec
eſſe ſcientiam practicam, quam ipſa ex certitudine, & euiden­
tia, qua procedit, & ex dignitate, ac præſtantia finis, non an­
tecellat; ita vt in quo ſuperatur ex parte ſubiecti nobilioris à
Medicina, vel Logica, compenſetur, aut vincatur ex parte
digniſſimi finis, & obiecti formalis, dum admirabili artificio
intendit ipſos naturæ fines Naturam emulando ſuperare.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index