1
sed
qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo,
maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon
et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum
imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit,
supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam
porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur
et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno
eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno
africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem
plures vocant corum, inter septentrionem et solanum
aquilo.
hoc modo videtur esse expressum, uti pateat
numerus et nomina et partes, unde flatus certi ventorum
spirent.
quod cum ita exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus eorum, sic erit ratiocinandum.
Conlocetur ad libellam marmoreum amusium mediis moenibus,
aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amusium non desideretur, supraque eius loci centrum medium
conlocetur aeneus gnomon, [indagator umbrae] qui graece σκιαθήρας dicitur.
huius antemeridiana circiter hora quinta
sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda,
deinde circino diducto ad punctum, quod est gnomonis
umbrae longitudinis signum, ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis.
itemque observanda postmeridiana istius gnomonis crescens umbra, et cum tetigerit circinationis lineam et fecerit parem antemeridianae umbrae postmeridianam, signanda puncto.