Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO XIX. PROBL. XI.
Dato motus naturali gravis quomodocumque
ad punctum datum, reperire seu in perpen­
diculari, seu in plano quomodolibet incli­
nato punctum, a quo digressum, perveniat
ad idem punctum quo prius, tempore aequali.20[Figure 20]
Sit AB linea quomodocumque aut perpendicu­
laris, seu planum inclinatum; super qua
grave descendat in B, & data sit quaecunque
linea BC, aut perpendicularis, aut quomodo­
libet inclinata, quae cum AB, coeat in B.
Oportet in BC reperire punctum, a quo grave digres­
sum perveniat in B tempore quo pervenit ab A in idem B.
Ducatur AC orizontalis, & fiat BD tertia pro­
portionalis ad CB AB, & D est punctum
quaesitum.
Quod ut probetur.
Per 11. Sexti.
Fiat iterum rectae AC paralella, & aequalis BE, &
ducta EA, secetur recta BF parallela ipsi AD.
Quoniam AF, BD sunt pariter inclinatae, &
aequales, gravia per ipsas aequali tempore mo­
ventur, sed per AF, grave movetur tempo­
re quo per AB, ergo per BD movetur pari­
ter tempore quo per AB, quod, etc.
Per 33. Primi.
Per 3. pronun.
Per 17 huius.
Per 1. pron.
Corollarium
Hinc est quod super plano CB, DB est mensura
diuturnitatis motus in AB.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index